30:160 cordis penetralibus habeamus: ac proinde donec nos mortem velit oppetere, non instruit ea virtute et; fortitudine qua praeditos videmus qui fortiter mortem oppetere non reformidant : ac proinde in illum omnis cura nostra reiicienda est, et sperandum fore ut quum nos in ista certamina coniicere voluerit, virtute invicta etiam induat. Interim tamen nativus ille in nobis metus et infirmitatis sensus eo acrius stimulare nos debet ad preces quibus Deum sollicitemus. Nam qui se hoc metu et formidine sentit laborare moleste id ferre vitium debet, Deumque ut medeatur precari. Sperandum tamen nihilominus Deum, quum necessitas postularit, auxilium laturum, et ita momento voluntates immutaturum, ut non modo non formidolosa et amara mors, sed etiam dulcis et grata futura sit. Observandum etiam non omnes qui Deo usque ad mortem servierunt, metu et timore aliquo vacuos fuisse: neque enim quod humanum est exuerant. Verum tamen, quum opus fuit, Deus impedimenta sustulit quae ab officio illos forte deterruissent: aut etiam ipsis ne in certamen venirent pepercit: cuiusmodi exemplum hic habemus in Samuele. Atque hoc ipsum nos bene Paulus docet, quum ait: Deum non permissurum nos ultra vires nostras tentari : sed tentationi bonum exitum daturum. Nempe ita omnia sapienter moderatur, ut quum nostrae obedientiae facere experimentum voluerit, etiam vires suppeditet, quibus pares efficiamur tentationi ferendae. Sic hoc loco Deus Samueli viam ostendit, qua Saulis furorem effugiat: qua in re Deum etiam videmus velut in infirmitate progredi voluisse. Poterat enim alia ratione Samuelem confirmare, vel promittendo se Saulis manum retenturum, vel etiam effecturum ne ad eius aures ista pervenirent, vel denique se iter et opus ipsius fortunaturum : quae omnia in manu Domini erant. Verum noluit miraculo rem istam Dominus perficere, sed humana ratione, quamobrem ait: I et vitulam de armento tolle in manu tua, et dicito: Ad immolandum Domino veni. Hinc appa* ret quam variis modis Deus suos protegat: ut aliquando vim suam excellentem exserat, aliquando veluti occultet, adeo ut nostri curam abiecisse videatur, et nihilominus tamen nos protegat et tueatur, licet modis infirmis et hominibus incognitis. Hic vero non dubium est quin Samuelis obedientiam explorare voluerit : quum specie sacrificii misit illum ad Davidem inaugurandum. Nam et poterat iterum excipere, Saulis ad aures etiam istud perventurum, et famam ea de re statim manaturam: non posse tam occulte fieri unctionem quin aliquis conscius adesset. Verum, istis omnibus omissis, Samuel moras omnes abrumpens accepto mandato rem aggreditur. Quare etsi multae nos difficultates urgeant, et initio retrogradi simus quum nos progredi Dominus iubet : tamen de ipsius voluntate facti cer-