9:16 16 discordiis pascantur, ad arma denuo conclamant. Nec vero est, quod sancti zeli praetextu excusent suam intemperiem. Satis inter nos convenit, veritatis iactura minime redimendam esse pacem. Ac proinde satius esse fateor, coelum terrae misceri, quam deseri sanae doctrinae patrocinium.l) Si quis sophisticis ambagibus, quae contrarias doctrinas fucando conciliant,2) strenue se cordateque opponat, non reprehendo. Quin potius hanc mihi laudem iure meo vendico, vix alium quemquam esse, cui magis placeat ingenua veritatis confessio. Quare facessant inanes isti praetextus, saepe, ne iaceat sanae doctrinae defensio, excitandas esse turbas. Nam primum nihil in hac causa obscure vel perplexe a nobis dictum, nihil astute celatum, nihil denique omissum de tota rei summa ostendam: deinde nihil minus nobis propositum fuit, quam liberum veritatis cursum abrumpere. Quin potius hoc summae curae fuit, quomodo placide et sine offensa, quod utile cognitu est in hac re et tradi et legi posset. Sed ne verbis ultro citroque ambigue8) certemus: hoc tantum a lectoribus postulo, ut quod solidis et claris rationibus probatum ante oculos ponam recipiant. [pag. 25] Principio, ubi de sacramentis agitur, negari non potest, quin praecipue consideranda sit Domini institutio, eiusque finis. Hinc et vis sacramentorum et usus optime cognoscitur: ut errare nequeat, quisquis huc mentem dirigit, quo Dominus ipse nos vocat. Quorsum vero instituta sint sacramenta, recte a nobis traditum, vel iniquissimi quique fateri cogentur: nempe ut nos ad Christi communionem deducant. Confidentius etiam loquar, neminem eorum qui nobis obtrectant, unquam alin'y a doute que c'est luy qui pousse et enflambe certains escervelez pour nous faire donner des alarmes sans propos ete. 1) que de souffrir que la vraye doctrine soit mise sous le pied par faute d'estre maintenue. 2) Add. ou qui tendent a faire ressembler le noir au blanc. 3) EUS. Farelli: ambiguis.