7:16 qua significatione vide Macrobium. Quod autem Lutherani derident istam subtilitatem: quia Christus loquebatur cum apostolis lingua syriaca vel hebraica vulgari, et evangelistae graece scripserunt: ad hoc responde, quod communis translatio latina praeponderat. 1) Et notum est quod sensus scripturae peti debet ex ecclesiae determinatione. De valore autem sacrificii pro vivis et mortuis, habemus approbationem ab experientia. Nam multae visiones factae sunt quibusdam sanctis monachis dormientibus, quod animae per missas liberatae fuerant de purgatorio. Imo sanctus G-regorius animam Traiani redemit ex inferno.2) ANTIDOTUM. Institutio Christi sic habet: Accipite et manducate, non autem offerte (Matth. 26, 26; Marc. L4, 22; 1 Cor. l l , 24). Ergo sacrificium non ex instituto Christi est, sed palam cum eo pugnat. Praeterea constat ex scripturis, hoc peculiare ac proprium fuisse Christi officium, se ipsum offerre, sicut dicit apostolus, ipsum una oblatione in perpetuum sanctificasse suos (Hebr. 9, 26). Item, semel apparuisse per oblationem sui (ibid. 10, 12). Item, hac sanctificatione perfecta nullam amplius restare oblationem (ibid. 10, 26). Nam et in hunc finem consecratus fuit sacerdos secundum ordinem Melchisedech, sine successore, vel socio (Hebr. 5, 6 et 7, 21). Sacerdotii itaque honore spoliatur Christus, quum ius ipsum offerendi transfertur ad alios.3) Postremo nemo usurpare debet hunc honorem, nisi a Deo vocatus, teste apostolo. Nemo autem praeter Christum vocatus legitur. Rursum quum promissio ad eos solos destinetur, qui sacramento communicant: quo iure ad mortuos pertinebit? ARTICULUS VII. De communione sub una specie. Non est laicis ad salutem necessaria communio sub utraque specie: recteque certis ac iustis de causis olim ab ecclesia sancitum est, ut illis sub una tantum panis specie communicetur. Probatur sic: Quia periculum esset, ne sanguis effunderetur. Quod autem interrogant Lutherani, utrum sapientior fuerit ecclesia Christo ad prae- 1) Gallus habet: l'emporte comme estant de plus grande" authorite que l'Ebrieu ne le Grec. 2) Idem addit: ainsi qu'il est escrit en sa legende. 3) Addit translater: non seulement pour reiterer le sacrifice qu'il a fait, mais aussi pour le renouveler ou ratifier, ou en faire application.