6:16 Cur patrem nominas? PUER. Christi primum quidem intuitu: qui et sapientia eius est, ab ipso genita ante omne tempus, et missus in hunc mundum, declaratus fuit eius filius. Hinc tamen colligimus, quum Deus Iesu Christi sit pater, nobis quoque esse patrem. MINISTER. Quo sensu nomen illi omnipotentis tribuis? PUER. Non hoc modo potentiam ipsum habere, quam non exerceat: sed omnia ipsum habere sub potestate et manu: providentia sua gubernare mundum, arbitrio suo omnia constituere : omnibus creaturis,s) prout visum est, imperare. MINISTER. [fol. 10] Itaque non otiosam Dei potentiam fingis: sed talem esse reputas, quae manum operi semper admotam habeat: sic ut nihil, nisi per ipsum, eiusque decreto, fiat. PUER. Sic est. MINISTER. Quorsum addis creatorem coeli et terrae? PUER. Quoniam per opera se nobis patefecit: in illis quoque nobis quaerendus est. Neque enim essentiae eius capax est mens nostra. Est igitur mundus ipse veluti speculum quoddam, in quo eum possimus inspicere: quatenus eum cognoscere nostra refert. MINISTER. Per coelum et terram an non quidquid praeterea creaturarum exstat, intelligis? PUER. Imo vero: sed his duobus nominibus continentur omnes, quod aut coelestes sint omnes4) aut terrenae. MINISTER. Cur autem Deum creatorem duntaxat nuncupas: quum tueri conservareque in suo statu creaturas multo sit praestantius, quam semel condidisse? PUER. Neque vero hac particula indicatur tantum, sic opera sua Deum semel creasse, ut illorum postea 1) 1545: plus; 1548 suiv.: pas. 2) Le 4. dimanche. . Miroir pour contempler Dieu. . De la providence de Dieu. . Des diables. . Le diable ne peut rien sans Dieu. 3) quidquid contingit . . . . moderari. 1563. 4) omnes, deest apud Bezam 1576 seqq.