52:16 trahere gratiam doctrinae: dicit hoc esse magni aestimandum, quod evangelium tamen promovebant, qualiscunque esset animus. Deus enim malis et vitiosis interdum instrumentis praeclarum opus efficit. Ergo de eiusmodi successu gaudere se dicit: quia hoo uno contentus erat, si videret Christi regnum crescere. Quemadmodum quum audiebamus, impurum canem Carolum Avenione et alibi semina purioris doctrinae spargere in multorum cordibus, gratias agebamus Deo, qui nequissimo et perditissimo nebulone ad gloriam suam uteretur. Atque hodie gaudemus, evangelii cursum per multos promoveri, quibus tamen aliud est propositum. Quamquam autem gaudebat Paulus evangelii incrementis: nunquam tamen, si fuisset in eius manu, tales ordinasset ministros. Gaudendum ergo si per impios aliquid boni Deus efficiat: sed non ideo aut collocandi sunt a nobis in ministerio, aut habendi pro legitimis Christi ministris. 19. Novi enim quod. Quia ad conflandam Paulo invidiam quidam evangelium publicabant, quo magis in eum accenderent hostium saevitiam, occupat sibi non nocituros eorum improbos conatus, quia Dominus in contrarium finem ipsos vertet. Ac si dicat, tametsi meam perniciem illi machinantur : confido tamen nihil effecturos aliud omnes eorum conatus, nisi ut Christus in me glorificetur: quod mihi est salutare. Nam de salute corporis eum non loqui, ex sequentibus patet. Unde autem haec Paulo fiducia? Nempo ex eo quod alibi docet (Rom. 8, 28), veris Dei cultoribus omnia esse adiumento in bonum: et etiamsi totus mundus cum principe suo diabolo in eorum exitium conspiret. Per vestram precationem. Quo eos acrius stimulet ad precandum, testatur se confidere Domi- num id daturum eorum precibus: neque tamen si-* m u la t. Qui enim in sanctorum precibus subsidium reponit, Dei promissione nititur. Interea nihil derogatur gratuitae Dei bonitati, ex qua sunt preces et exoratio. Et subministrationem* Ne putemus, quia haec duo iungit uno contextu, ideo paria esse. Itaque sic resolvi debet oratio: Novi hoo totum mihi cessurum in salutem per administrationem spiritus, adiuvantibus etiam vobis orando.' Ut subministratio spiritus sit causa efficiens: oratio autem, inferius adminiculum. Notanda etiam verbi graeci proprie-* tas. Vocatur enim hziyppriyict,, quum suggeritur quod deest. Qualiter omnia quibus destituimur, nobis spiritus Dei instillat. Et spiritum Iest Christi nominat, ut significet, nobis omnibus, si Christiani sumus, esse communem: quia tota plenitudine in eum effusus* est, ut singulis suis membris pro gratiae suae mensura quantum expedit distribuat. 20. Secundum exspectationem. Si quis obiiciat: Unde autem tibi ista notitia? Respondet; ex spe,