5:16 in quam sententiam accipiendus est hic locus. Aristotelici ultra progrediuntur. Non enim finem in virtute, sed in virtutis usu constituunt. Vide Aristotelem lib. L Ethicorum. Sensus est: Quamvis in Stoicorum decreto nihil considerandum sit in virtute praeter ipsam virtutem, neque aliunde pendeat virtutis aestimatio, sed in se ipsa sita sit, iuvat tamen inspicere bonam conscientiam ete. Hanc sententiam eleganter Cicero complexus est in Somnio Scipionis: Nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris virtus trahat oportet ad verum decus. Et in Miloniana addit haec, quae certe vera sunt, fortes et sapientes viros non tam praemia recte factorum, quam ipsa recte facta sequi solere. Nec ullum virtutum pretium"] Quasi diceret, non quod ultra virtutem alius sit scopus, quemadmodum Periander censuit virtutem ad honoris finem tendere, et Aristotelici ad virtutis usum: sed est summum bonum, et appetendum propter se. Hanc sententiam paene iisdem verbis expressit Claudianus: Ipsa quidem virtus pretium sibi, solaque late Fortunae secura nitet, nec fascibus ullis Erigitur. Et Seneca lib. IV. de Beneficiis : Rerum honestarum pretium in ipsis est. Iuvat tamen inspicere] Bene Plinius lib. I. epist, ad Saturninum: Meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur. Et Macrobius lib. IL in Somnium Scipionis: Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria. Multitudinem seditiosam, discordem ete] Sunt haec epitheta perpetua multitudinis, seditiosa, discors, impotens; nec sine ratione imposita. Seditiosam] Vergilius Aeneidos L: Ac veluti magno iu populo quum saepe coorta est Seditio, saevitque animis ignobile vulgus, Iamque faceb et saxa volant, furor arma ministrat. Etsi ubique vulgus semper ad res novas levissimum, tamen romana plebs in primis, quae ex magna variaque peregrinorum multitudine constat, longe caeteris mobilior est. Proponamus nobis historias, quantos [pag. 5] tumultus excitarunt apud Romanos plebis seditiones: quoties reipublicae summam in discrimen adduxerunt: ut iam illud in proverbium venerit, Turba turbulenta. Discordem] Hoc pertinet ad sententiarum varietatem. Tot sensus, quot capita; praesertim ubi non certam rationem habent prae oculis, sed inconsulta temeritate arripiunt quidquid animo male sobrio se obtulerit. Non enim est consilium in vulgo, inquit Cicero pro Plancio, non ratio, non discrimen. Unde belun multorum capitum Platoni et Horatio. Id etiam ostendit verbi etymon: quamvis