44:16 sacerdotem, qui pro arbitrio suo suo mactabit bestias illas, quae pervicaciter iugum eius repulerant. Et sanctificavit suos convivas. Sed non possem hodie absolvere. Diximus heri cur Deffe caedem impiorum comparet sacrificio: quia scilicet dum poenas exigit de sceleratis, ostendit se esse mundi iudicem. Atque haec mactatio sacrificium est boni odoris, quia illustrat gloriam ipsius. Continuo autem post adiungit se praeparasse convivas. Utitur quidem verbo tHp, quod significat sanctificare: sed saepe etiam transfertur ad alios usus. Itaque posset hoc verbum generaliter exponi, quod Deus aptaverit suos convivas. Sed quia fit expressa mentio sacrificii, non dubito quin eandem metaphoram prosequatur Sophonias. Summa igitur est, Chaldaeos qui ministri fuerunt vindictae Dei, iam non modo electos esse ad exsequendum illud iudicium, sed quasi consecratos divinitus. Et odiose hoc dictum fuit a propheta, quo acrius pungeret animos gentis suae. Oportuit enim Iudaeos agnoscere iudicium Dei etiam in profanis hominibus quod fieri non poterat nisi intelligerent illos in sua crudelitate esse veluti sacerdotes Dei: quia sacerdotium regale Ierosolymae profanatum fuerat. Nunc ergo videmus cur dicat propheta sanctificatos esse a Domino qui vocati erant, ut vescerentur carne electi populi: quemadmodum solebant ex reliquiis sacrificii inter se epulari quoties solennis erat et festus dies. Nunc pergamus. Heri recitavi hunc versum, Et erit, in die sacrificii Iehovae, tunc visitabo super principes, et super filios regis, et super eos qui induti sunt vestitu extraneo. Propheta significat se non minari tantum plebeiis nominibus, sed primariis ducibus, ut ne filiis quidem regis parcat. Hic ergo aggreditur praecipuos quosque ex populo : quia merito ad poenam trahendi erant primo ordine, qui aliis praebuerant errandi causam. Scimus enim omnes eos qui excellunt dignitate plus multo parere offendiculi, quum ad licentiam peccandi abutuntur sua potentia. Hinc fit ut Deus saepe ad eos solos videatur mittere prophetas. Quanquam enim qui minimi sunt et contemptibiles in vulgo, non sunt immunes a poena, tamen ratio postulat ut gravius animadvertat Deus in ipsos duces. Ideo nunc dicit propheta Deum visitaturum principes ipsos et filios regis. Noluit quidem hic blandiri obscuris hominibus, ac si Deus illos vellet omittere : sed quia gravius peccaverant et rex et eius consiliarii, Deus etiam severius illis irascitur. Deinde scimus non facile moneri et reges et alios, qui praefecturam exercent in mundo, quoniam excaecat eos splendor suae fortunae: putant etiam quodammodo se exemptos esse legibus, quia eminent in gradu altiore. Nunc ergo videmns cur specialiter de principibus