24:16 16 grassantur scelerati, quo sibi tranquillitatem acquirant, hanc demum iustissimam illis mercedem divinitus rependi, ut maior eos anxietas excruciet. Quidam vertunt: Aegyptios abominatos fuisse populum Israeliticum: et ita apud Hebraeos interdum sumitur verbum y)p: verum circumstantia loci sensum quem reddidi postulat. 13. Itaque adegerunt in servit. Docet Moses adeo metu non fuisse ad clementiam flexos, ut magis obduruerint et stimulati fuerint ad maiorem immanitatem. Neque enim sentiunt impii, dum illis infeliciter cedunt perversi conatus, Deum sibi esse adversum: et, si quando tangantur hac cogitatione, caecus tamen amentiae impetus eos raptat, ut non dubitent, vel repugnante Deo obstinata libidine perrumpere: sicut ex historiae progressu melius liquebit. Rigor exactionum exprimitur, ubi dicit oppressis amaram fuisse vitam, qua nihil est dulcius. Extremas igitur et intolerabiles miserias fuisse apparet, quae vivendi taedium attulerint. Hoc idem aliis verbis confirmat: species etiam onerum commemorat, quod miscendo caemento, conficiendis lateribus, aliisque similibus servitiis addicti fuerint. Bis autem repetit, fuisse tractatos cum saevitia: quod tantundem valet ac duriter. 15. Dixit etiam Pharao rex Aegypti ad obstetrices Hebraeas, quarum unius nomen erat Sephera, alterius Puah. 16. Sic dixit: Quando adiuvabitis ad partum Hebraeas, et videbitis in illis quod sit masculus, interficite eum: si autem sit femina, vivat. 17. Timuerunt vero obstetrices Deum, nec fecerunt sicut praeceperat illis rex Aegypti: conservaruntque masculos in vita. 18. Et vocans Pharao obstetrices, dixit illis: Quare fecistis rem hanc, et servastis masculos? 19. Responderunt obstetrices Pharaoni : Quia non sunt Hebraeae mulieres ut Aegyptiae: sunt enim vegetae, et priusquam veniat ad eas obstetrix, pariunt. 20. Benefecit ergo Deus obstetricibus: et multiplicatus est populus, et roborati sunt vehementer. 21. Et factum est, quia tinuerunt obstetrices Deum, fecit illis domos. 22. Tunc praecepit Pharao cuncto populo suo, dicens: Omnem natum masculum in flumen proiicite: omnem vero feminam vivam servabitis. 15. Dixit etiam Pharao. A vi et truculentia aperta, quae nihil profuit, nunc descendit tyrannus ad occultas fraudes et insidias. Foetus enim ex utero prodeuntes iubet clam interfici: atque obstetricibus mandat ut tam dirae et barbarae crudelitatis sint ministrae. Nullum tam detestabile severitatis l) exemplum a mundo condito legitur. Contigit, fateor, non semel, ut victores urbe aliqua capta, ne pueris quidem et infantibus parcerent: nempe in 1) Lege: feritatis.