2:16 labefactare queant: adeo aut frivola sunt et ridicula, aut vana et mendacia. Nec tamen, etiamsi valde prodigiosa essent, contra Dei veritatem ullius momenti esse oportebat: quando et nomen Dei sanctificari ubique et semper convenit, sive portentis, sive naturali rerum ordine. Speciosior forsan esse fucus poterat, nisi de fine usuque miraculorum legitimo scriptura nos admoneret. Signa enim quae apostolorum praedicationem sequuta sunt, in eius confirmationem edita fuisse docet Marcus (16, 20). Sic et Lucas Dominum sermoni gratiae suae reddidisse testimonium narrat, quum signa et portenta fierent per apostolorum manus (Act. 14, 3). Cui simillimum est illud apostoli (Hebr. 2, 4), salutem annuntiato evangelio fuisse confirmatam, contestante Domino signis et portentis et variis virtutibus. Quae vero audimus evangelii esse signacula, eane ad diruendam evangelii fidem convertemus? quae veritati tantum obsignandae sunt destinata, an mendaciis confirmandis accommodabimus? Proinde doctrinam, quae praecedere ab evangelista dicitur, priore loco examinari explorarique par est. Quae si probata fuerit, tum demum a miraculis iure confirmationem sumere debet. Probae autem doctrinae, autore Christo, isthaec nota est, si non in hominum sed Dei gloriam quaerendam vergit (Ioann. 7, 18 et 8, 50). Hanc quum doctrinae probationem Christus asserat, perperam censentur miracula quae alio quam ad illustrandum unius Dei nomen trahuntur. Et meminisse nos decet, sua esse satanae miracula, quae tametsi praestigiae sunt magis quam verae virtutes, sunt tamen eiusmodi quae imprudentes et imperitos deludant. Magi et incantatores miraculis semper claruerunt; idololatriam stupenda miracula aluerunt: quae tamen nec magorum, nec idololatrarum superstitionem nobis approbant. Atque hoc olim ariete vulgi simplicitatem concutiebant Donatistae, quod miraculis pollerent. Idem ergo nunc nostris adversariis respondemus quod tunc Donatistis Augustinus, 1) Dominum contra istos mirabiliarios cautos nos fecisse, quum I) In Ioann, tract. 13, 17.