19:16 3549. BULLINGERUS CALVINO. Iudicium suum profert de rebus gallicis, maxime de Augustana confessione ecclesiis illis commendata, et hac occasione Vergerium notat. (Ex autographo Arch. Turic. Plut VI. Vol. 117b, olim Scrin. C. Epp. Tom. II. fol. 451. Inscriptio desideratur. Simler. Vol. 102.) S. D. Literasl) humanitatis tuae una cum diligenti consignatione rerum gallicarum accepi per optimum et doctissimum virum D. Franciscum Portum,2) et ago tuae humanitati maximas gratias. Oro autem Dominum ut is dirigat negotium sane exspectationis maximae. Nihil sane a te dissentio qui toto coelo eos errare arbitraris qui iam sibi securitatem pollicentur et veritatem vicisse in Gallia. Agnosco sane veritatem Christi nunquam non vincere, sed historia omnium temporum testatur quanta cum molestia, quantis cum difficultatibus mendacium loco depulsum sit sua. Nec obscurum est quam potentes sint cardinales et episcopi et quam his faveat eosque salvos velit mundus et principes huius saeculi. Consolatur illud me prae caeteris in hisce curis et sollicitudinibus quod video Deum magni aliquid moliri in Gallia. Alioqui enim non perdidisset admirando modo duos intra breve tempus reges. Oremus ergo Deum sedulo ut quod coepit perficiat. Adiungemus nos nostram diligentiam operamque, exspectantes uberem eius benedictionem. Intelligo ex Germania quosdam ex principibus, et inprimis Virtembergensem^) qui totus est Augustoconfessionisticus, 4) in hoc esse totos quo suam illam Augustanam confessionem obtrudant principibus Galliae. Imo non desunt ex Lutheranis qui apud suos modo se iactitent effecturos ut Calvinismus per confessionem Augustanam eiiciatur brevi et proscribatur ex Gallia. Nunc mirum in modum laborant per Germaniam ut Augustanae confessioni et novae praefationi Naumburgi nuper conditae subscribant quasi de novo omnes. Sperant enim se multitudine et concordia plurimum effecturos apud proceres Galliae. Si nondum vidisti praefationem illam mitto eam, sed ut remittas ete. Certum est multos subscibere invite, nec probare eius omnia: nihilominus quum vident potiorem princi- 3549.1) deperditas. 2) iam prof. I graec. Genevae. (N. 3507. 3523.) 3) imo solum, nam Palatinus suos theologos aliter instruxit. {N. 3538.) 4) Be hac voce Simlerus sine causa dubitat.