17:16 vam non pervenit, sed ab Anglo quodam qui eo ferre debebat in Germaniam asportatum fuit, ut quidem Bullingerus postea sibi persuasit. Pluribus mensibus elapsis, quum Calvinus se nihil accepisse affirmarit, Bullingerus iterum descriptam nova epistolae d. 8. Maii scriptae inseruit, quam habebis infra It* iam saepius descripta exstat. Nos hic nudum textum suo debito loco reponimus.) Faxit Christus ut hic annus sit nobis felicissimus lotus. Gratulor vobis reparatum soedus et amicitiam veterem innovatam cum vicinis et veteribus amicis. Recte ille monebat, satius esse vicinos et veteres amicos retinere quam his praeteritis novos ex longinquo sibi comparare velle. Et quidem docuit hoc nos colloquium quoque Wormatiense. Melius erit initam nostram amicitiam et consensionem sinceram retinere, quam apud eos quaerere novam, qui nostram amicitiam non modo nihili faciunt, sed et nos ut hostes condemnant. Scis colloquium esse finitum. Scis nos esse damnatos* Principio quidem a furiosis illis Saxonibus, qui oblata praesidi damnatione ecclesiarum nostrarum relictis symmystis mox ab initio colloquii domum redierunt. Illi ipsi nominatim Zwinglium damnarunt, nominatim ei iunxerunt Osiandrum, Schuenkfeldium ete. Moderatiores, ut Philippus, Brentius, Iacobus Andreae, Pistorius, Dyllerus et caeteri, obstiterunt initio symmvstis illis suis et iniquum putarunt non auditos damnare. Mox tamen, quum viderent colloquium haerere hic nec progredi velle, 21. Octobris oblata ipsi quoque protestatione praesidi nominatim condemnarunt Zwinglium, et quidem solum: reliquos nominatim non expresserunt, quia Osiandro Brentius favet, Philippus facile regitur ab aliis. Habemus ergo nunc declarationem Philippi, quid nunc de eucharistia sentiat. Si protestationem illam nondum vidisti, mittemus illam ad te. Post oblatam illam protestationem papistae in colloquio pertinacius quam antea progredi noluerunt. Habuerunt enim quod voluerunt et quaesierunt. Hactenus in tot comitiis non potuit impetrari a principibus evangelicis ut ipsi nominatim voluerint damnare Zwinglium. At iam hoc confectum dederunt docti principum, forte minus circumspecti. Neque vero hoc contenti fuerunt. Nam priusquam Wormatia discesserint conscripto consensu profitentur, se non mutare neque unquam mutaturos esse quod semel professi sunt in confessione Augustana. Atque hoc est quod dixi saepissime: si conveniatur millies in colloquium cum istis hominibus, regula et formula consensionis erit confessio Augustana, cui qui non subscripserit exclusus manebit. Hoc iam vulgato scripto confirmarunt. Amemus ergo nos mutuum: profiteamur et ipsi quod verum esse scimus, relinquentes illis quod omnino sibi relinqui volunt atque contendunt intactum. Non deerit nobis Dominus. Vale. Tiguri 12. Ianuarii 1558.