16:16 S. D. Praesens tabellio vidit mihi non fuisse otium vel scribendi prolixius vel legendi librum a te, domine colendissime et frater carissime, scriptum. *) Summa fide et diligentia commissum mihi per te negotium expedivi.2) Gratias ago tibi maximas pro libro mihi misso. Spero causam coenae te ita tractasse ut nihil sit quod aliter tractatum fuisse optare possimus. Legam tamen diligenter primo quoque tempore. Aegrotavi iam pluribus diebus, decubui aliquot, necdum plane revalui. Impedit hoc vehementer instituta mea.s) Sed quis repugnet Domino? Illius voluntas rerumque gubernatio semper est optima. Mittam ad te vicissim quaecunque vulgavero. Scripsit et Ochinus contra Westphalum.4) Non omnia legi, sed quaedam duntaxat: nunc vero excuditur. Existimas suscepta in te belli mole nobis peperisse inducias. Ego vero rabiem istorum hominum sic novi ut neque inducias neque pacem nobis pollicear. Consolatur hoc maxime nos omnes quod bellamus bella Domini. Vehementer me angit frustra cessisse aut cecidisse conatus omnes renovandi foederis.5) Nam longe deteriora metuo. Dominum oro ut sublatis simultatibus et odiis urbes illas vicinas sincere uniat. Vale. Salutabis omnes symmystas, fratres colendissimos. Salutant te symmystae mei omnes. Dominus benedicat tibi tuisque omnibus, domine colendissime et frater carissime. Tiguri 27. Ianuarii anno 1556. Bullingerus tuus. BULLINGEK AN HAAB. *) Er empfiehlt ihm die Angelegenheit der Genfer in Betreff des Burgrechts mit Bern. 2382.1) Secundam Defensionem. 2) foederis renovandi. N. 2379. 3) Sui ipsius scriptum apologeticum de coena absolvendum. 4) N. 2353. Hess. IL 229. 5) Be Moseti legatione iam supra diximus. Res in magno erat discrimine, quum 8. Febr. terminus esset prioris foederis. Eodem mense mediatores civitatum Bernam profecti de conciliatione satagebant. Nihil vero effecerunt nisi ut denuo negotiationes instituerentur, quae deinde per totum biennium protractae fuerunt (Muchat VI. 183.) 2383.1) Ein Name findet sich nicht aus dem Blattet das offenbar ein schnell entworfenes pro memoria an einen der zwei Zurcher Burgermeister ist, mit Tcurzer Angabe dessen was die zwei Genfer Abgeordneten vor Math zu bringen wunschen.