14:16 limitibus inclusam esse debere, offendiculo. Varii hic ferebantur rumores. Scripsi Vireto ut me de causa et origine certiorem reddat. Ecce vero, dum illi scribo, ultro Calvinus ea de re ad me haec quae hic mitto : quae ubi legeris remittes.6) Lausannae pestis invalescit. 13. lan. 1551. Ioannes Hallerus tuus. 1436. BADUELLUS CALVINO. Iam Lugduni adest, Ciceronem suum curans et castigans. Nemausi suos securos reliquit Genevam quam citissime potent petiturus. (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 30.) Doctissimo viro atque humanissimo homini D. Carolo Passelio amico singulari. Quum isti ne de facie quidem mihi noti essent, nec quidquam sane novi accidisset, non potui plura ad te scribere. Ego adhuc sum eo in loco ex quo novissimas literas meas accepisti, *) ubi sum occupatus nonnihil emendatione librorum Ciceronis, quae Gryphius2) castiganda mihi mandavit. Amici mei me literis diligenter monuerunt et rogarunt ne hinc me commoveam ante festum paschatis: se diligentissime ea curaturos quae ad rationes nostras transferendas constituendasque pertinent. Meum quidem discessum3) nullus motus est consequutus, sed tanta pax et quies, ut mei eam sanctitatem et animi et corporis retineant qua quum illic essem, utebantur. Hoc mihi omnium iucundissimum est. Ego in maxima sum exspectatione misericordiae eius qui me a meis evocavit hucque deduxit, non ut hoc in loco conquiescam, in quo vita mihi est peramara, sed ut hinc ad vos me conferam: quorum quidem desiderium diutius ferre noti possum. Itaque maiorem in modum per Christum Dominum a te peto 6) Bullingerus hic in margine adscripsit haec. Orabis illum meo nomine ut quantum per pietatem fieri potest suis autor sit ne propensiores sint ad innovationes rerum tolerabilium. Hic enim pluris facienda est concors caritas ecclesiarum quam intempestivus et altercationis plenus novitatis usus. Quae Simlerus perperam ad nomen Vireti trahit. 1436.1) Quae non exstant 2) Sebastianus Gryphtus Eeutlingensis, Sadoleti, Scaligeri, Gesneri commercio epistolico usus, Lugduni varios libros edidit usque ad mortem a. 1555, inter alios eum de quo hic et N. 1412, not 2. 3) ex Nemauso.