13:16 1053. CALVINUS DUCI SOMERSETI. Epistola nuncupatoria commentarii in Epp. ad Timotheum. (Ex editione principe, Genevae per Ioannem Girardum 1548.) Illustrissimo et vere christiano principi D. Eduardo Somerseti Duci, Comiti Hertphordiae ete. Angliae et Hiberniae protectori tutorique Regio, *) Ioannes Calvinus S. Quum praeclari isti sermones, qui tum de aliis tuis virtutibus plane heroicis, tum vero de singulari tua pietate habentur, Illustrissime Princeps, tantum ubique tui amorem in bonorum omnium animis, quibus alioqui de facie ignotus es, excitent, necesse est incredibili te caritatis ac reverentiae affectu prosequantur quicunque in regno Angliae recte sapiunt: quibus non modo palam cernere quae alii audientes mirantur bona datum est, sed fructum inde percipere quantus a praestantissimo gubernatore provenire, quum ad totum populi corpus tum ad unumquodque membrum, solet. Neque enim quae constanti fama celebrantur tuae laudes vanitatis suspectae esse possunt, quasi ab adulatoribus profectae, quum in rebus tuis gestis illustre exstet earum testimonium. In privato et mediocris fortunae pupillo difficilis est administratio tutelae. Tu vero non Regis modo, sed amplissimi regni tutelam tibi iniunctam ea dexteritate ac prudentia sustines, ut successum omnes mirentur. Ac ne inter leges modo et in tranquillo reipublicae statu niteret tua virtus, eam in bello quoque spectandam proposuit Deus, quod pari felicitate ac fortitudine hactenus auspiciis tuis gestum est.2) Neque tamen interea tot tantaeque difficultates, quas reputare cuivis promptum est, tu expertus es, impedimento tibi fuerunt quominus instaurandae religionis curam inprimis susciperes. *) Cogitatio 1053.1) Eduardus Seymour frater reginae Ioannae, matris Eduardi Yi. cuius tutor fuit post mortem Henrici VIII. Titulo protectoris ^ ornatus regnum administravit per aliquod tempus velut avToxQcITioQ, sed iam m. Octobre 154:9 ab adversariis, maxime a nobilitate, sede pulsus, tandem d. 22. lan. 1552 supplicio affectus est, quemadmodum ipse proprium fratrem natu minorem triennio ante capitis damnaverat' 2) Tit in caeteris ita maxime hic Noster incaute nimia canit Militares eius successus tales fuere ut non parum ad eius deiectionem fecerint, et vastata potius fuit Scotia quam debellata. 3) Revera Cranmero archiepiscopo adiuvante reformandavi curavit ecclesiam, missam abolevit, coenae administrandae formulam immutavit (c. Pascha 1548) cultumque et liturgiam (Prayer-book) renovavit Verum haec omnia ita