11:16 quae fieri convenienti ssime poterant. Quid enim aliud subsequutum fuisset quam omnium aedificatio, si frater, admonitus quam graviter peccasset quamque omnes aegre tulissent, audiret omnes plurimum in Domino gaudere quod rediisset ac huius gratia carissimum esse, quod perditus quum esset a Domino sit inventus, mortuus revixerit: quare omnes precibus ad Dominum adiuturi sint ipsum, ac omnia acturi quae Dominus dederit in gratiam ipsius. Tantum contendat ita aedificare quantum destruxit, ut omnes merito adigantur rationem ipsius habere in ecclesia Domini. Hoc sane non parum afficit quod concessa et affirmata negat ut dubia. Magis cum fratribus expostulare videtur quam reconciliationem cupere. Sic aiunt qui acta viderunt in ipsis haberi, quod non putatur evenisse nisi quod et tu indicasti alios ex iis qui non tantum Dei et aequitatis imo et sui immemores fiunt, dum affectus urgent ipsos. Non inexperto loquor, vidisti: nihil decessit, si non accreverit maximo ecclesiarum malo. Hoc enim pessimum est, timorem Domini ac omnem quo rapi in Christum debemus nobis excuti affectum, nec ecclesiarum nullam habere rationem, modo nobis indulgeamus. Quam sunt ii vitandi vastatores ecclesiarum. Si scires, frater integerrime, quibus artibus impetantur optimi fratres, ut purioris vitae ita sanioris doctrinae, ab iis qui praeter nugas indoctas nihil didicerint, et quanto mens fuit indoctior tanto vita impurior, non possis non stupescere. Triticeus6) noster primus domi post uxorem in lolium degeneravit, et de quibus nihil minus speravissemus, quum tam mala audirent apud sectarum amatores quibus infensi erant. Videntur hostium morem agere, non ut Christi milites, ut causam evangelii toto pectore tueantur, sed veluti coniurati sese tueantur, ut possint alios in ordinem cogere. Hic res pergit non tam male ut olim. Laborandum nobis est in fovendis iis qui nobis pro fratribus erant hostes. Capunculus iam olfacit quid olim tentatum fuerit ac quorsum rogatus sit saepius, ac miratur tales esse. Nonnulli quum sibi ac ecclesiae perniciem conciverint alios impellentes, impulsi rursus nescio an a pontificiis aliquid capiant. Pergunt semper nec culpam agnoscunt. Dominus ex alto succurrat et quae instant mala avertat: nam indicibilis apparet tolerantia Dei, quem flagitamus omnibus propitium miseris nobis succurrere, cor novum omnibus largiri fugatis vitiis veras indet7) omnibus viitutes. Nicolaus tui amantissimus, miro discendi studio raptus, idque ex te ac aliis qui istic agunt, voluit istuc descendere: cui non potui reluctari etsi opera multorum hic valde necessaria esset, imo currentem 6) Froment, cuius uxor prius iam male apud vulgus audiebat. 7) sic.