55:159 159 EPIST. AD HEBRAEOS 160 Dei verbum habet Isaac quod ia filios suos conferat. Dubitari tamen potest an ulla fuerit in benedictione Esau fides, quum reprobus esset atque a Deo abdicatus. Solutio facilis est, quia in eo maxime enituit fides, quum gemellos ex se genitos discrevit: et;ita quidem ut minori tribuerit priorem locum. Nam Dei oraculum sequutus, primogenito ordinarium ius naturae ademit. Hinc autem pendet totius gentis conditio, quod electus a Deo fuit Iacob, atque ea electio patris benedictione sancita fuit. 21. Fide Iacob. Quaecunque memoratu digna acciderunt in populo, apostoli consilium est fidei adscribere. Quia tamen omnia recensere nimis longum fuisset, pauca ex multis eligit: quale hoc est. Nam tribus Ephraim ita reliquas superavit, ut quodammodo laterent sub eius umbra. Saepe enim decem tribus comprehendit scriptura sub hoc nomine. Atqui Ephraim ex duobus filiis Ioseph minor natu fuit. Quo tempore ipsum et fratrem Iacob benedicebat, ambo erant pueri. Quid in minore cernebat Iacob cur primogenito eum praeferret? Quinetiam id dum facit, oculos habet senio obtusos et hebetes: nec fortuito dextram manum imponit capiti Ephraim : brachia enim decussatim componit, ut dextram manum in sinistram transferat. Praeterea duas illi portiones assignat, ac si iam eius terrae esset dominus unde eum fames abegerat. Nihil hic rationi consentaneum, nisi fides dominetur. Ergo si quid esse volunt Iudaei, non alibi quam in fide glorientur. Adoravit ad summitatem. Hic unus est ex iis locis unde coniecturam facere licet, puncta olim apud Hebraeos non fuisse in usu: quia non ita hallucinari poterant graeci interpretes, ut virgam pro lecto redderent, si eadem tunc fuisset quae hodie scribendi ratio. Non dubium est quin Moses de lectuli capite loquatur, quum dicit iiftfcfl tWi 7y. Graeci autem, quasi scriptum esset, Matthaeh, transtulerunt caput virgae. Quod vulgo receptum erat apostolus non dubitat suo instituto accommodare. Iudaeis quidem scribebat, sed qui in varias regiones dispersi patriam linguam graeca mutaverant. Scimus autem apostolos hac in parte non adeo fuisse scrupulosus, quin se rudibus attemperarent, quibus adhuc lacte erat opus. Et in ea re nihil est periculi, modo semper revocentur lectores ad sinceram nativamque scripturae lectionem. Caeterum in re ipsa parum est discriminis: quia quod adoravit Iacob, id fuit gratiarum actionis symbolum : quare fide adductus est ut se filio submitteret. 22. Fide Ioseph. Hoc ultimum est quod ex patriarcharum gestis Moses, ut certe dignum est, narrat. Nam quod illa opulentia, delitiae, honores, promissionis oblivionem sancto viro non inducunt, neque eum in Aegypto remorantur: id vero non