51:159 159 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 160 gerasse bos titulos: ac si diceret, Nihil est tam sublims aut excellens, quocunque nomine censeatur, quod non subiectum sit Christi maiestati. Vetus enim fuit illa superstitio, ac tam gentibus quam Iudaeis communis, multa de angelis comminisci quae a Deo mentes et vero mediatore abstraherent. Quare hoc ubique cavet Paulus, ne imaginarius ille angelorum fulgor oculos hominum perstringat t ita Christi splendorem obscuret. Et tamen non potuit efficere sua diligentia quin diaboli astus in hac parte praevaleret. Videmus enim ut mundus in angelis perperam occupatus a Christo discesserit. Necesse enim est ita accidere, ut inter fictitias de angelis opiniones pura Christi cognitio evanescat. Super omne nomen. Hic nomen pro amplitudine vel excellentia capitur: sicuti nominari pro fama et laudibus celebrari. Saeculi autem futuri disertam facit mentionem, ut significet, non temporalem esse Christi excellentiam, sed aeternam: nec mundo contineri, sed florere etiam in Dei regno. Unde et Iesaias illum nuncupat patrem futuri saeculi (9, 5). Summa, omnes angelorum et hominum glorias in ordinem cogit, ut Christi gloriae locum cedant; quo sola absque ullis impedimentis superemineat. 22. Ipsum posuit caput. Hoc est, ea conditione illum ecclesiae*caput praefecit, ut omnium dispensationem habeat. Significat autem non esse nudum honorem, quod caput ecclesiae constitutus est: quia simul plena rerum omnium potestas et administratio illi sit commissa. Metaphora capitis hic ad eminentiam refertur. De nomine non libenter litigo: fct J hodie idoli romani adulatores sua improbitate DOS ad id cogunt. Nam quum Christus solus vocatur caput, certe omnes tam angeli quam homines in ordem membrorum coguntur: ut qui excellit maxime supra alios, sit tamen unum ex membris sub communi capite. Atqui nihil eos pudet ecclesiam clamitare dbtecpaXov futuram, nisi unum habeat praeter Christum in terris caput. Hoc vero foedissimum est sacrilegium, tam parum honoris Christo tribuere, ut mutila ecclesia censeatur si solus ipse obtineat honorem a patre sibi collatum. Nos autem audiamus apostolum pronuntiantem ecclesiam esse corpus illius: quo significat indignos esse ecclesiae communione qui illi se submittere recusant. Nam unitas ecclesiae ab ipso uno pendet. 23. Complementum eius. Hic vero summus honor est ecclesiae, quod se filius Dei quodammodo imperfectum reputat, nisi nobis sit coniunctus. Quanta consolatio, dum audimus tunc demum suis omnibus partibus constare et integrum velle haberi, dum nos secum habet. Unde in priore ad Corinthios, dum similitudinem tractat humani corporis, sub uno Christi nomine totam ecclesiam complectitur.