5:159
DE
CLEMENTIA
quem
iam
membrorum
contentione
lassatum
[pag.
154]
fluctus
hauriret.
Vergilius
Aeneidos
VI.:
Da
dextram
misero,
et
tecum
me
tolle
per
undas.
Quanquam
et
hoc
reperitur.
Quintilianus
libro
II.
:
Ut
velocissimus
quisque
si
forte
iter
cum
parvulo
faciat,
det
manum,
et
gradum
suum
minuat,
nec
procedat
ultra
quam
comes
possit.
Alioqui
dare
manum
est
cedere.
Non
hanc
contumeliosam]
Advertant
hic
nostri
homines,
quorum
permulti
longe
absunt
ab
hac
ethnicorum
philosophorum
mansuetudine:
quos
si
quando
contingat
stipem
pauperi
erogare,
quasi
parum
sit
ex
eorum
dignitate
in
manum
dare,
contumeliae
causa
abiiciunt.
Catenas
solvi
iubebit]
Ut
si
a
piratis
captus
sit,
redimet,
et
asseret
in
libertatem.
Ludo
eximet]
Aut
gladiatorio,
aut
venatorio.
Instituebantur
enim
servi,
alii
ad
venationem,
qui
ad
populi
voluptatem
cum
feris
in
arena
depugnarent:
alii
ad
gladiaturam,
qui
per
paria
simul
committerentur.
Dicuntur
autem
gladiatores
ac
venatores
ludo
eximi,
qui
ex
illa
necessitate
liberantur.
Quod
etiam
a
ludo
redimere
dicitur.
Quintilianus
libro
VIII.:
Ut
in
eum
quem
saepius
a
ludo
redemerat
soror,
agentem
cum
ea
talionis,
quod
dormienti
pollicem
recidisset.
Eras
dignus
ut
haberes
integram
manum.
Sic
enim
auditur,
ut
depugnares.
Fortunae
intercedet]
Honesta
translatio.
Ut
enim
consulibus
et
senatoribus
intercedebant
tribuni,
quum
obsistebant
illis,
si
plebem
insolenti
imperio
premerent:
ita
fortunae
intercedit,
qui,
ut
vulgo
loquimur,
se
opponit,
et
obviam
it
casui,
ut
alterum
tueatur
a
fortunae
iniuria.
Plinius
iunior:
Intercedere
casibus,
occursare
fortunae.
Exempla
passim
occurrunt
apud
Livium,
et
alios.
Non
video
cur
Erasmus
maluerit
interdicere
apud
Tranquillum
in
vita
Tiberii
ubi
prius
intercedere
legebatur,
in
his
verbis:
Etiam
virgo
Vestalis
fratrem
iniussu
populi
triumphantem,
ascenso
simul
curru,
usque
in
Capitolium
prosequuta
est:
ne
vetare
aut
intercedere
fas
cuiquam
tribunorum
esset.
Vultum
non
deiiciet,
nec
animum]
Quod
Cicero
nunc
abiicere,
nunc
demittere
dicit,
Livius
defigere.
Libro
primo:
Silentium
triste
ac
tacita
moestitia
ita
defixit
animos,
ut
prae
metu
obliti
quid
relinquerent,
quid
secum
ferrent,
deficiente
consilio,
etc.
Imbecilles
oculos]
Facit
similitudinem
a
corpore
ad
animum.
Si
sunt
imbecilles
oculi,
qui
ad
alienam
lippitudinem
suffunduntur,
ergo
est
imbecillis
animus,
qui
ad
alienam
miseriam
movetur
misericordia.
Hoc
tamen
naturaliter
evenire
tradit
Alexander
Aphrodiseus
in
Problemat.
quia
oculi
humecti
sunt
et
molles,
atque
affectibus
expositi.
Tum
quia
sanitas
ex
habitudine
modica,
vitium
ex
immodica
accidit.
Quod
igitur
modicum,
facilius
ab
immodico
mutatur
ac
vertitur,
quam
contra.
Ergo
lippitudo
|