21:159 159 THEODORI BEZAE 160 a Cardinalil) subornatus, et Navarreno2) malis artibus conciliatus, libellum quendam, sive a se, sive potius a Cassandro quodam editum, qui sese pium et moderatum virum nuncupabat, in aula venditabat, Interimistico illo Caesaris V. edicto eo etiam deteriorem, quod moderatae cuiusdam instaurationis specie omnes 3) papatus corruptelas tueretur. Huius rei a me commonefactus Calvinus refutationem libelli edidit, cui mox alia sunt adiuncta quae Balduini ingenium et institutum quibusvis patefacerent. Hoc vero concoquere non potuit rabula, neque magis alterum meum responsum: nec ab eo tempore Calvinum et me meretriciis conviciis impetere destitit, donec anno superiore4) Deo hominibusque alterutrius religionis, quos toties fefellerat, invisus Lutetiae litem nescio quam persequens, sive livore tabescens, quod alium sibi praelatum videret, qui Henricum III. in Poloniae regnum proficiscentem comitaretur, vivere simul ac maledicere desiit. Anno vero LXII non modo pace, sed etiam libertate Gallicis ecclesiis solenni regio edicto certis conditionibus concessa, mox autem Navarreno pontificiis artibus subornato, quum Guisius edita illa immani Vassiacena strage classicum cecinisset et bellum illud civile his auspiciis coepisset quo nunc totos XII annos misera Gallia deflagrat, quot quantaeque curae Calvinum confecerint dici non potest: sic etiam ingravescentibus eius morbis ut iam tum illum divinare liceret ad meliorem vitam citato gradu progredi. Nec tamen consolari et hortari unumquemque, imo ne concionari quidem et theologiam in schola profiteri destitit: emisitque eo anno pulcherrimam Fidei Confessionem ad status Imperii Francofurti tunc congregatos nomine Principis Condensis et piorum omnium, quos praeter belli ipsis iniustissime illati iniuriam indignissime etiam apud Germanos tunc falsorum dogmatum nomine traductos auditum esset.5) Neque hic pigebit quiddam animadversione non indignum commemorare. Iacebat ex podagra Calvinus in lecto XIX. Dec, qui dies erat Sabbati et Boreas iam totum biduum flabat quam vehementissime. Tum Calvinus multis audientibus: Equidem, inquit, nescio quid hoc rei sit, videbar mihi hac nocte audire tympana bellica quam fortissime personantia, nec poteram mihi persuadere, quin ita se res haberet. Precemur, obsecro, nam omnino magni aliquid ge- 1) add. Lotharingo. 2) add. paulatim iam tum a recta via ver certos homines abducto. 3) add. paene. 4) anno superiore om, rece 5) quasi falsorum dogmatum autores audierat insimulari (rece).