52:158 adiecerit. Quamquam non tam hominum studio id fecit quam gloriae Domini. Sic enim in sancto pectore fervebat Dei et Christi zelus, ut reliquas omnes curas quodammodo absumeret. Vivimus, inquit, hoc est recte valemus, si vos in Domino perseveratis. Et sub adverbio nunc repetit quod prius dixerat, se afflictione et necessitate graviter fuisse oppressum: quidquid tamen mali patiatur in sua persona, id suo gaudio obstare negat. Ac si diceret: Ego etiamsi in me sim mortuus, in salute vestra vivo. Hic admonentur omnes pastores qualis inter ipsos et ecclesiam coniunctio esse debeat, nempe ut se beatos reputent quum ecclesiae bene est, etiamsi multis alioqui miseriis sint circumdati: contra vero, quamvis alioqui res laetae sint ac secundae, si cadere vident exstructum a se aedificium, luctu et moerore tabescant. 9. Quam enim. Non contentus simplici affirmatione, quam ingens sit gaudii sui magnitudo exprimit, dum se ipsum interrogat quales possit agere gratias Deo. Sic enim loquendo, nullam se invenire gratiarum actionem testatur quae ad aequandum gaudium sufficiat. Gaudere se coram Deo dicit, pro eo quod est, vere et absque simulatione ulla. 10. Supra modum precantes. Redit ad suum desiderium : nunquam enim ita in solidum gratulari hominibus licet quamdiu in mundo vivunt, quin melius semper aliquid optemus. Sunt enim adhuc in via: labi vel errare possunt, aut etiam retrocedere. Optat ergo Paulus sibi facultatem dari ut defectus fidei Thessalonicensium instauret : vel (quod idem est) fidem eorum, quae adhuc imperfecta est, suis numeris absolvat. Atqui haec fides est quam mire antehac celebravit. Sed hinc colligimus, qui alios longo spatio antecedunt, multum adhuc a meta distare. Itaque quantumvis progressi simus, veniant nobis semper in mentem nostra ucxspTIjjJLaxa : ne ultra eniti pigeat. Hinc etiam patet quam necessaria sit nobis doctrinae assiduitas: neque enim in hoc tantum ordinati sunt doctores ut uno die vel mense homines adducant ad fidem Christi, sed ut fidem inchoatam perficiant. Caeterum quod sibi Paulus adscribit, quod spiritus sancti proprium esse alibi praedicat, hoc ad ministerium restringere oportet. Porro quum hominis ministerium inferius sit spiritus efficacia, et illi (ut vulgo loquuntur) subalternum, nihil ex ea imminuit. Quum dicit se die ac nocte plusquam abunde fuisse precatum: ex his verbis colligi potest quam assiduus fuerit in orando Deo, et quam ardenter ac serio id fecerit. 11. Ipse autem Deus et pater noster, et Dominus noster Iesus Christus viam nostram ad vos dirigat. 12. Vos autem Dominus impleat et abundare faciat caritate mutua inter vos et erga omnes: quemadmodum et nos ipsi affecti sumus erga vos: 13. ut confirmet