30:158 reciso trunco surculum, cuius nulla ante apparebant vestigia. Et nominatim meminit Isai, ut desolatam et abiectam domum denotet, ex cuius radicibus surgens hic surculus sensim adolesceret in arborem ingentem, cuius altitudo et magnitudo cedros Libani longe superaret. Caeterum nostris etiam temporibus applicanda sunt quae in Domini nostri Iesu Christi persona contigerunt: quibus videmus quibusdam locis redintegratae et restauratae ecclesiae primordia tam parva tamque infirma, ut improbi homines ea libere contemnant et irrideant: ut merito fideles animum abiecturi videantur, nisi alia spes, quam quae in oculos incurrunt, illos foveret. Verum eo magis excitari nos oportet, et assiduis precibus ad Deum confugere, ut omnibus tentationibus et insultibus resistamus alioqui nocituris. Quare licet ea sit primordiorum imbecillitas, ne dubitemus tamen quin suum opus Deus sit perfecturus: metum omnem abiiciamus, quandoquidem laetum exitum experiemur. Interim tamen in silentio et patientia possideamus animas nostras, et fide quaelibet obstacula superemus, opera Dei scientes longe esse hominum operibus excellentiora. Vidimus nostro saeculo evangelii repurgati primordia, ecquis vero tam exiguo temporis spatio tantos progressus fore cogitavisset ? Sane tam exiguo temporis intervallo, passim repurgatam evangelii doctrinam conspicimus, ut prorsus divinum opus fateri necesse sit. Et tamen is est ecclesiarum plerisque locis status, ut improbi virus suum evomant, sperentque brevi ultimam pestem inferre, et ad pristinam confusionem omnia revocare. Et sane infirma est ecclesia, quae quum progressus aliquos fecisse videtur, retrorsum regreditur: quare tanto magis est animis nostris haec doctrina infigenda et usurpanda, ut unctionem Dei iussu factam intuentes, et scientes nos a Deo in regnum sacerdotale adoptatos, ne dubitemus quin sit illud adversus quoslibet insultus protecturus. Ita propheta Psal. 2 conqueritur reges, principes et populos communicatis consiliis adversus se conspirasse, sed Deum ait regem suum unxisse, qui regnum ipsius administret. Quibus verbis Dominus vanos et irritos fore omnes omnium hominum adversus suam ecclesiam conatus pollicetur. Quare in Domino conquiescamus, quandoquidem Dominus noster Iesus Christus electus est caput et imperator populi sui, ad omnes contumaces et rebelles contundendos et frangendos. Atque de ipsius virtute et potentia ita sentiamus, ne ecclesiae imbecillitate quae in oculos incurrit territi ab ipso unquam resiliamus: sed certo persuasi simus Deum opus suum ad suam perfectionem perducturum. Iam vero agite, ete.