21:158 mitteretur qui ecclesiam Gallicam illic constitueret, missus est eo Galasius. 1) Caeterum extremo anno MDLX Francisci II. Regis obitu plane repentino et quidem eo ipso momento quo iam erant ita desperata omnia ut eis Deus unus mederi posset, vix inierat regnum Carolus IX. adhuc puer, quum Genevam per caduceatorem allatae sunt eius nomine scriptae literae, quibus missos inde querebatur, qui regnum Galliae turbarent, petebatque ut mox revocarentur, alioqui se iustissimas ulciscendae iniuriae causas non praetermissurum. Vocatus a Senatu Calvinus suo collegarumque nomine respondit, se petentibus Gallicis ecclesiis, spectatae fidei et integrae vitae hominibus, quos eam ad rem idoneos fore sperabant, autores hortatoresque fuisse, ne patriae opem suorum in causa tam sancta, ecclesiae videlicet pure instituendae flagitanti deessent,2) hoc illos praestitisse non ut regnum turbarent, sed ut evangelium pacis docerent : quod si quid praeterea fecisse arguerentur, sese paratos esse coram ipso Rege accusatoribus respondere. Neque longius ista processerunt. Eodem anno Calvinus et ego Tilemanni Heshusii importunissimi hominis libro respondimus. Calvinus deinde Valentini Gentilis blasphemias Lugduni tum adversus Athanasii symbolum excusas refutavit. Edidit quoque suas in Danielem praelectiones Gallicis ecclesiis inscriptas, ac in illis quidem prophetae interpretem, in ipsa vero inscriptione prophetam egit3) imminentes4) tempestates praedicens, quo tempore coacto Possiaci episcoporum conventu, et Regi in amplissimo regni consessu a me exhibita probataque Galliarum5) ecclesiarum confessione, plerique sibi papatus profligationem quasi instantem pollicebantur. Tum quoque inter caeteros Franciscus Balduinus, Ecebolius postea propter religionem ter minimum aut etiam quater mutatam cognominatus, (nam 6) et ante novissimum ecclesiarum Gallicarum casum ad XXIV. August MDLXXII nescio quo [C 7] ut nobis aliquando etiam tum adiungeretur affectu mirifice duci ab optimis ac sanctissimis viris testatum, exhibitis ad eam rem boni ipsius Balduini ad synodum literis habuimus) ille inquam 1) Nicolaus Galasius familiarissimus a multis iam annis Calvino collega, et cuius plurimum opera in excipiendis dictatis utebatur. Sed Calvino nihil antiquius ecclesiarum aedificatione fuit (sic rece.) 2) ne patriae in tam sancto, ecclesiae videlicet pure instituendae, negotio suorum opem postulanti deessent (rece.) 3) visus est egisse (rece.) 4) add. longe gravissimas. 5) lege: Gallicarum cum rece. 6) nam . . . . inquam om. rece. Locus corruptus videtur.