20:158 vatae rationes invitabant. Sed aliter D. Amiralio visum est, qui me iter reflectere 2) et Nemausum 8) proficisci cupit. Quibus rationibus moveatur, quia se ad vos perscripturum dixit, nune supersedeo. Ego, tametsi hoc durum et laboriosum sit, tamen, ne me ipsum quaerere videar, multum refragari nolo. Quid moliantur adversarii et quis status rerum sit, ex D. Amiralii literis plenius intelligetis. Item, quid adversariorum nomine scripserit Balduinus: 4) cuius furiosam invectivam transscribet dam curavi, ut ad Bezam nostrum mitteretur. Responso enim opus est, quo compescatur impuri canis latratus, et adversariorum rabies sedetur. Iam excusa habet exemplaria in manibus, quae Antverpiae typis mandavit. Praetexuit tamen Francofurti nomen, sed falso. Nec dubito, quin ea ipsa de causa illuc se contulerit, idque ageret quum ipsum in Brabantia esse intelligeremus. Ut se multum torqueant, nihil effecturos spero. Resistet Dominus superbis, ac perdet impios apostatas. Valde me 'anxit os illud impudens dum scriptum eius legerem, sed multo magis dum in linguam nostram verterem: quod me facere iussit D. Amir. ut melius intelligere posset. Plura alias. Nunc enim vix quidquam addere me sinit catarrhus, qui oculum mihi dextrum et malam biduo iam graviter infestat. Bene vale, mi pater. Dominus angores et animi et corporis tui sublevare velit. D. Bezam cui hae communes erunt, caeterosque fratres salvere cupio. Castalioni 17. Septemb. 1563. Tui observantissimus N. Gallasius. 4027. CALVIN ET BEZE A CONDE. Ils avaient demande s'ils doivent faire imprimer la confession adressee aux Etats d'Allemagne. Wayant pas eu de reponse ils se proposent de le faire maintenant, mais prient que lui en publie une de son cote. 2) Apud eum pro tempore commorabatur ut ex subscriptione disces. 3) Menard, hist. de Nimes IV. 354: II n'y avait alors {Juillet 1563) que trois ministres a N., ce qui ne suffisait pas pour le grand nombre de religionnaires et meme de malades dont la ville etait remplie. Le conseiller P. Bozel, depute au synode de Lyon, fut charge d'aller a Geneve pour tacher d'en avoir d'autres. P. 355.- Au mois d'Octobre, il etait arrive un nouveau ministre appele le Sr. d'Anduze. Gallasius ergo non ivit Nemausum. 4) Pro Guisianis puta (N. 4019).