55:157 157 CAPUT XL 158 ab uniuscuiusque concupiscentia : neque tamen interea negat quin experimentum capiat Deus nostrae integritatis et obedientiae. Quamquam non ita nos explorat Deus, quasi alias ignoret quid in corde nostro lateat. Nulla inquam probatione indiget Deus, ut nos cognoscere incipiat : sed quum in lucem nos producit ut operibus palam testemur quod ante absconditum erat, dicitur nos experiri aut probare : deinde quod re ipsa palam fit, Deo innotescere dicitur. Haec enim satis familiaris est ac frequens scripturae loquutio, ut quod in homines competit, Deus in se transferat. Immolatio Isaac ab animi affectu censetur: quia per Abraham non stetit quominus quod sibi mandatum erat, perageret. Haec voluntas obsequendi perinde valet ac si immolasset filium. Ac unigenitum obtulit. Hic circumstantiis notare voluit quanta fuerit et quam acris probatio Abrahae. Quamquam aliae etiam ex Mosis historia petendae sunt, quae eodem pertinent. Iubetur Abraham accipere filium suum, unigenitum suum et sibi dilectum Isaac, ducere in locum qui postea monstrandus erat, ibique manu propria eum mactare. Blandas illas appellationes data opera congerit Deus, ut intimum sancti viri cor perfodiat totidem vulneribus. Deinde quo magis eum excruciet, iubet eum conficere iter tridui. Quam acre illi tormentum fuisse putamus, quod filium semper habet in conspectu, quem iam cruentae neci destinavit? Quum ad locum ventum est, novo adhuc vulnere pectus eius Isaac transfigit, dum interrogat ubinam sit hostia. Quaelibet mors filii nimium acerba fuisset: mors sanguinaria maiorem habuisset luctum: quod autem sua eum manu iubetur mactare, id vero atrocius est, quam ut paterno animo sit tolerabile. Millies exanimari potuit, nisi fides cor eius extra mundum sustulisset. Ergo non abs re commemorat apostolus tunc fuisse tentatum. Quaeritur tamen cur Isaac unigenitus vocetur, quum ante eum genitus esset Ismael, qui adhuc superstes erat. Respondeo, quum Dei oraculo abdicatus esset ex familia, quasi instar mortui fuisse habitum: ut saltem inter filios Abrahae locum non teneret. Quum promissiones accepisset. Quaecunque hactenus retulimus, utcunque animum Abrahae penitus vulneraverint, prae hac tamen tentatione quasi leves punctiones fuerant, quod acceptis promissionibus iubetur filium suum Isaac interficere. Omnes enim promissiones in hac fundatae erant: In Isaac vocabitur tibi semen : quoniam hac sublata, nulla spes benedictionis aut gratiae reliqua fiebat. Hic nihil terrenum veniebat in quaestionem: sed aeterna Abrahae salus, imo totius mundi. Quantis angustiis districtum fuisse putamus sanctum hominem, quum illi in mentem veniret, in filii persona spem aeternae vitae exstingui? et tamen fide supra has