52:157 157 CAPUT III. 158 5. Ne forte tentasset Hoc verbo docet timendas semper esse tentationes, quia proprium Satanae officium sit tentare. Quemadmodum autem ille undique insidias nobis struere, et laqueos circumcirca tendere nobis non cessat: ita nos in excubiis esse oportet intentos ad cavendum. Ac tam aperte dicit quod initio quasi nimis asperum refugerat, nempe se suisse sollicitum ne irriti essent sui labores, si forte praevaleret Satan. Atque hoc facit ut sedulo advigilent ipsi, et acrius se exstimulent ad resistendum. 6. Nuper autem quum venisset Timotheus ad nos a vobis, et annuntiasset nobis fidem et dilectionem vestram j et quod bonam nostri memoriam habetis semper, desiderantes nos videre, quemadmodum et nos ipsi vos: 7. inde consolationem percepimus, fratres, de vobis, in omni tribulatione et necessitate nostra per vestram fidem: 8. quia nunc vivimus, si vos statis in Domino. 9. Quam enim gratiarum actionem possimus Deo reddere de vobis, in omni gaudio quod gaudeamus propter vos coram Deo nostro, 10. nocte ac die supramodum precantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quae fidei vestrae desunt? Hic alio argumento demonstrat quam singulari erga eos amore sit affectus, quod scilicet laeto prosperi eorum status nuntio quasi extra se raptus fuerit. Notandae enim sunt circumstantiae quas recenset. In afflictione ac necessitate erat: non ergo videbatur hilaritati esse locus. Sed quum de Thessalonicensibus audit quod optabat, quasi exstincto malorum sensu in gaudium et gratulationem effertur: quamquam gradatim ad hanc gaudii magnitudinem exprimendam procedit. Nam primo dicit consol a t i o n em p e r c e p i m u s : postea effusum ubertim gaudium praedicat. Caeterum haec gratulatio vim exhortationis habet: atque hoc consilium fuit Paulo ut Thessalonicenses ad pergendum invitaret. Et certe hic acerrimus esse stimulus debuit, quum intelligerent sancto apostolo tantum solatii et gaudii accidere ex pietatis suae profectu. 6. Fidem et dilectionem. Quo frequentius apud Paulum occurrit haec loquendi forma, eo diligentius notanda est: totam enim pietatis summam breviter indicat his duobus verbis. Quare quicunque ad hunc duplicem scopum collimant, in tota vita sunt extra errandi periculum. Alii omnes quantumvis se torqueant, misere vagantur. Tertium quod addidit de bona sui memoria, ad evangelii reverentiam spectat. Non enim alio nomine Paulum tam earum et in tanto pretio habebant. 8. Quia nunc vivimus. Hic clarius adhuc patet ut se ipsum propre oblitus fuerit Paulus Thessalonicensium causa, vel saltem posthabito sui respectu primam ac potissimam suam cogitationem ad ipsos