|
30:157
157
IN
I.
LIB.
SAMUEL.
CAP.
XVI.
158
videatur
:
cuius
etiam
fructus
diu
fuit
occultus
:
primo
ridiculum
iocum
dicas
istam
Davidis
inaugur
ationem,
qui
statim
ab
unctione
revertitur
ad
ovium
septa,
fratribus
ipsius
interim
ad
bellum
proficiscentibus,
ut
deinceps
audituri
sumus,
et
Saule
suam
dignitatem
adhuc
retinente.
Quamobrem
discamus
non
ferre
iudicium
de
divinis
operibus
ex
iis
quae
primo
apparent:
sed
sciamus
Deum
velle
omnem
nobis
occasionem
tollere
gloriae
et
arrogantiae,
quum
tam
infirmis
mediis
suum
opus
perficit,
et
virtutem
eius
magnifaciamus,
ea
credentes
quae
nostris
sensibus
comprehendere
non
possumus.
Nam
si
Deus
statim
ab
initio
brachium
suum
exsereret,
coelumque
et
terram
concuteret,
et
ut
gloriam
suam
demonstraret
omnia
elementa
commoveret,
quis
tum
locus
esset
fidei,
quum
vel
invitos
omnes
ad
tam
mirabilia
Dei
opera
obstupescere
necesse
esset?
At
fides
est
illud
quo
exstant
quae
sperantur,
et
quae
demonstrat
quae
non
cernuntur.
Itaque
quum
Deus
in
infirmitate
operatur,
et
initia
operum
ipsius
sunt
contemptibilia,
illa
tamen
ad
exitum
perducit
admirabilem,
ut
omnium
hominum
vires
superare
necesse
sit
confiteri.
Qua
in
re
satis
amplum
habemus
argumentum
exercendae
nostrae
fidei.
Nam
ita
sese
nobis
maxime
patefacit
admirabilis
illa
Dei,
quam
profani
homines
contemnunt,
providentia,
in
qua
conquiescimus,
illum
sperantes
impleturum
quae
nostris
mentibus
assequi
non
possumus.
Atque
hac
ratione
fit
conspicua
nostra
fides,
et
Deus
in
suis
operibus
glorificatur.
Hanc
ob
causam
videmus
Deum
iam
inde
ab
omni
saeculo
virtutem
suam
obscuris
mediis
illustravisae,
tanquam
si
tantum
in
coelo,
non
autem
in
his
terris,
splenderet,
quo
fideles
patienter
exspectare
discerent,
quod
experientia
non
poterat
docere.
In
primis
autem
haec
doctrina
usurpanda
est
in
salutis
nostrae
negotio,
et
salutis
nostrae
auctore
Domino
nostro
Iesu
Christo:
quem
videmus
primo
exinanitum
antequam
in
gloriam
eveheretur.
Nam
etsi
regia
stirpe
natus
est,
satis
tamen
ex
prophetae
scriptis
apparet,
nullam
amplius
in
illa
domo
reliquam
regiae
dignitatis
notam,
quandoquidem
fideles
ad
Isai
patrem
Davidis
revocantur,
qui
privatus
vixerat,
et
rura
paterna
bobus
exercebat
suis.
Itaque
non
est
inquirendum,
sitne
nobili
genere
natus,
modo
constet
oriundum
ab
illa
Davidis
exigua
familia,
et
domo
rustica
abiecti
opilionis.
Ac
sane
scimus
Christum
venisse
in
hunc
mundum
assumpta
servi
forma
et
misero
et
ignobili
statu:
et
quasi
extra
hominum
consortium
in
stabulo
natum,
et
velut
ad
bestias
relegatum,
ut
conveniret
veritati
cum
figura.
Quare
nobis
hanc
historiam
legentibus
meditanda
est
Esaiae
sententia,
surculum
oriturum
ex
trunco
Isai.
Surculum
enim
quum
dicit,
rem
abiectam
et
contemptam
denotat
hominum
iudicio:
et
quidem
germinaturum
ait
tanquam
e
|