21:157 157 VITA CALVINI. 158 autem singulari Dei beneficio in eam confidentiam illis, quod vix credibile sit, temporibus erecta fuit, tanquam Domino ex densissimis tenebris limpidissimam lucem iterum atque iterum excitante, ut quo anno et momento fere in ipsius exitium tam potentes principes coniurarent magnificis aedibus Gymnasii a fundamento hortatore Calvino exstructis, scholam octo puerorum praeceptoribus et publicis hebraicae et graecae linguae ac philosophiae, theologiae denique professoribus ornatam Deo Optimo Maximo, solenni ritu honorato et frequenti coetu in primario templo perlectis tum primum atque expressis, quae ad utilissimae ac sanctissimae institutionis usum et confirmationem perpetuam pertinerent, solenni quodammodo ritu consecraret. Anno proximo 1) gravatus est invidia Calvinus a nonnullis, quasi quosdam adversus Franciscum II. paterni regni haeredem concitasset, eos videlicet a quorum casu Ambosiani tumultus nomen auditum est, quum Calvinus ipse, quod certo scio2) quidquid hoc fuit nunquam intellexerit, adeoque palam ore et scriptis ad amicos literis improbarit. Eodem anno Stancarus quidam Mantuanus (fatali videlicet Polonis Italia) asserere coepit Christum non esse nisi secundum carnem mediatorem: Arianismi insimulans quotcunque illum dicerent, quatenus etiam Deus est, mediatorem esse, quasi filium facerent patre minorem. Hanc calumniam et totum hoc dogma, quum alii ut Philippus et Martyr solide refutarunt, tum etiam Calvinus rogantibus Polonis perbreviter quidem sed nervose admodum coarguit: simulque prospiciens quod mox evenit, futurum videlicet ut Stancari refutandi studio nonnulli imperitiores, nisi sibi caverent, in errorem Tritheitarum inciderent, diserte praemonuit, ut a Blandrata et aliis eum sequutis sibi caventes sic adsererent, Christum esse secundum utramque naturam mediatorem, ut interea deitatems) non multiplicarent. Sed frustra id factum, quod ad eos attinet, quibus pereundum erat4). Tum quoque Waldenses Boemi, quos vocant, duobus fratribus ad Calvinum missis, quaedam ab eo sunt de religione percontati quibus ille sicut par erat benigne satisfecit, eos etiam cohortatus ut cum reliquis ecclesiis sese prorsus coniungerent. Eodem tempore quum non pauci pii Galli, post Mariae Reginae mortem, singulari serenissimae Reginae Elizabethae pietate et humanitate freti in Angliam refugerent, peterentque reverendi viri Edmundi Grindalli episcopi Londinensis assensu ut Geneva 1) MDLX. 2) quod omnibus constare voluit rece. 3) add. inaequalitate quoque inducta. 4) qui se ultro perditum iverunt (rece.)