20:157 I57 1563 SEPTEMB. 158 videtur labor. Quid de Trinitate sentiam, satis copiose exposui multis locis: quod si compendium magis placet, videor hanc quaestionem satis perspicue complexus in mea Admonitione quam Genti vestrae destinavi, cui deinde accessit epistola in usum quoque vestrum peculiariter composita. Quantum ad Invocationem attinet, nihil absurdius est quam fingere, sub patris nomine comprehendi filium. Etsi enim ubi indefinite ponitur nomen Dei, tam filius intelligi debet et spiritus, quam pater: relatio tamen inter personas confusioni directe opponitur: sicuti pater suo elogio clare a filio distinguitur. Facessant ergo crassae illae et delirae imaginationes, filium esse patrem, et simul esse mediatorem, qui apud se ipsum intercedat et gratiam nobis conciliet. Hac simplicitate contenti simus, in una Deitate comprehendi tres personas: sed dum inter se comparantur, suam cuique distinctam esse proprietatem. Haec copiosius exposita reperies in duabus illis chartis, quarum exemplaria tibi mitto, si forte nondum ad te pervenerint: et fortasse superbus quidam et insipidus Thraso, qui apud vos est, Gregorius Paulus, mihi aliquid brevi extorquebit. Vale, clarissime vir et magnifice Domine. Coelestem patrem oro, ut te confirmet in fidei perseverantia, donisque spiritus sui magis ac magis locupletet ac incolumem tueatur. Genevae 13. Septembris 1563. Tuae Dominationis studiosissimus Iohannes Calvinus. 4026, GALLASIUS CALVINO. Colignaeo autore in eo est ut Nemausum petat Balduini impudentem invectivam recens impressam in eiusdem usum gallice vertit: cui omnino respondendum censet. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 27. . Edidit Liebe p. 54 ex quo descripsit Simlerus Vol. 108.) A Monsieur Monsieur Despeville. S. Statueram, Aureliam progredi *) quo me tum amicorum consilia, tum etiam publicae et pri- 4026.1) Mense Iulio vergente ex Anglia reduss Genevam venerat et ibi per aliquod tempus ministerio functus erat (Beg. du Conseil 30. Iul, 2. Aug., 3. Sept), mox vero in Galliam rediit, ubi a. 1564. Aureliae sedisse scimus, et sequenti Lutetiae synodi nationalis moderatorem fuisse.