10.1:157 CONSILIA. crucem sublatus suo ipsius interitu genus humanum a morte sempiterna vindicavit. Hinc prima ad vitam resurrectio. Cuius participes beatos dicere non dubitavit Ioannes in Apocalypsi (20, 6) eosdemque a morte ad vitam transiisse ait cap. 5 Evangelii (v. 24). Qui igitur in Christi crucem spem omnem salutis suae posuerit, mortis secundae expers erit, ut primae resurrectionis particeps. Qui contra tantum Dei beneficium contempserit, is Christum iudicem tam impii ac contumeliosi contemptus habebit, non autem redemptorem a publico interitu. Quod quidem Christi iudicium non publici facinoris illius sed privati cuiusque vim mortis secundae habebit. Quam ob rem haec erit secundae mortis origo. Ioannes Calvinus. DE COENA DOMINI BREVIS ADMONITIO.1) Satis convenit, repraesentari in sacra coena fidelibus communionem quam habent cum Christo. Neque ea res controversiam habet. Nunc quaeritur significetne duntaxat illic Christus, ac signo externo figuret, nos corporis ac sanguinis sui esse participes: an re ipsa etiam adimpleat ac praestet quod promittit: nos scilicet sic fieri participes corporis ac sanguinis sui, ut totus noster fiat; quo omnia eius bona iure istius communionis ad nos pertineant. Nos vero sentimus ac docemus repraesentationem veram esse: ideoque efficaciter illic exhiberi, quod signo visibili promittitur. Hoc autem aliter fieri non potest, quin fideles dum signum recipiunt, corpori ac sanguini Domini communicent, quod est habere veritatem signi. Ac ne ambiguum sit quod dicimus, hic definiendum est quid sit corpori ac sanguini Domini communicare. Porro, non accipimus pro simpliciter credere, sed pro eo quod est fide recipere Christum, ut non tantum in nobis habitet, ac maneat, sed etiam ut in unum corpus cum ipso coalescamus: sicut Paulus docet nos esse carnem de carne eius, os de ossibus eius. Id quum volumus exponere, dicimus spiritualiter fieri. Et verbum spiritualiter sic interpretamur, ut duo comprehendat : nempe hoc esse opus mirabile spiritus sancti, quod captum mentis nostrae excedit, quemadmodum Paulus admiratione correptus exclamat, magnum hoc esse mysterium. Deinde manducationem hanc non fieri carnali modo, ut corpus dentibus atteratur, vel ore deglutiatur, vel in alvum descendat. In hunc modum excludimus absurdas omnes