52:156 pondus haec verba, placuit ut solus r e i i n - quer e r : Timotheus valde fidus illi erat comes, nullus tunc alios secum habebat: ergo incommodum et molestum erat eo carere. Signum ergo rari amoris est et anxii desiderii, quod se omni solatio privare non recusat, ut subveniat Thessalonicensibus. Eodem pertinet verbum eoSoxTIjaajjiev, quod promptam animi inclinationem designat. 2. Fratrem nostrum. Has laudes ideo adscripsit quo melius ostenderet quam bene illis consultum voluerit. Nam si vulgarem quempiam hominem illis misisset, non multum iuvare illos poterat, et quia Paulus sine suo incommodo hoc fecisset, nullum insigne dedisset paternae erga eos curae testimonium. Hoc vero magnum, quod fratrem et cooperarium sibi detrahit, et cui neminem (ut alibi testatur) parem reperiebat, quum suis commodis omnes studerent. Interea autoritatem conciliat doctrinae quam a Timotheo perceperant, ut melius infixa eorum memoriae maneat. Merito autem dicit, se ideo misisse Timotheum, ut a suo exemplo confirmationem fidei acciperent. Terrere eos poterant parum laeti rumores de persequutionibus, sed magis eos animare debebat intrepida Pauli constantia, ne fatiscerent Et certe huc etiam se extendit communicatio quae inter sanctos et membra Christi esse debet, ut fides unius aliorum sit consolatio. Ita quum audirent Thessalonicenses Paulum indefesso studio pergere^ superare fortitudine fidei, omnia discrimina omnesque difficultates, fidem eius ubique adversus Satanam et mundum victricem stare: hoc non parum consolationis illis afferebat. Praesertim vero nos movent, vel saltem movere debent eorum exempla a quibus sumus in fide instituti: quemadmodum dicitur in fine epistolae ad Hebraeos (13, 7). Intelligit itaque Paulus suo exemplo debuisse sustineri, ne in afflictionibus fatiscerent. Quia autem offendi poterant si veritus fuisset Paulus ne succumberent omnes persequutioni (quia hoc scilicet nimiae diffidentiae erat), temperat hanc asperitatem quum dicit, ne quis, vel ut nemo. Merito autem hoc timendum fuit, quando semper in quovis coetu aliqui sunt infirmi. 3. Ipsi enim nostis. Quia libenter se omnes subeundae crucis necessitate eximerent: admonet Paulus non esse cur in persequutionibus expavescant fideles quasi ad rem novam aut insolitam, quia haec nostra sit conditio quam nobis Dominus imposuit. Nam haec loquutio, in hoc sumus cons t i t u t i , tantundem valet ac si dixisset hac lege nos esse Christianos. Dicit autem ipsos scire: quia fortius pugnare ipsos decebat, quum in tempore fuissent praemoniti. Adde quod apud rudes et ignaros Paulum assiduae afflictiones reddebant contemptibilem : ideo nihil sibi usu venisse commemorat, niai quod tanquam vates multo ante praedixerit.