51:156 ret Deus noster. Patrem gloriae pro patre glorioso ex usu linguae hebraicae dici, notum est. Ideo haec duo simul iungi non inepte possunt, quod sit gloriosus Christi pater: ut Dei nomen seorsum legatur: quod mihi non displicet. S p i r i t u s vero sapient i a e et revelationis pro ipsa gratia capitur, quam Dominus per spiritum suum nobis confert. Est enim metonymica loquutio. Sed notemus, quae dona sunt spiritus, non esse naturae dotes. Ita caeci sunt nobis oculi cordis, donec aperiantur a Domino. Stultitia est ac ignorantia quidquid sapimus, donec spiritus magisterio fuerimus edocti. Denique vocationis divinae cognitio captum iugenii nostri superat, donec arcana revelatione spiritus Dei eam nobis patefecerit Ubi vertimus in agnit i o n e ipsius, legi etiam potest, in agnitione sui : et utrumque optime quadrat. Nam qui novit filium, novit et patrem. Sed tamen quod ferebat relativi proprietas, reddere malui. Cordis nomen quod posuit vetus interpres, in quibusdam graecis codicibus legitur: nec multum est momenti, quia Hebraei pro rationali animae parte saepe usurpant: licet alioqui proprie voluntatem significet, vel partem animae app e ti ti v am, quia est sedes affectuum. Praetuli tamen quod magis erat usitatum. 18. Quae divitiae. Rei excellentiam praedicat, ut ipsa comparatio nos admoneat quam simus impares tam sublimi notitiae. Neque enim parva res est Dei potentia. Eius autem magnitudinem exsertam esse dicit erga Ephesios : neque id simpliciter, sed cum exsuperantia. Porro huc semper incumbit ut vocationem suam prosequantur. Ideo magnificat Dei gratiam erga ipsos, ne contemptu aut fastidio resiliant. Sed interim monent nos tam splendida elogia, adeo non vulgare Dei opus ac donum esse fidem, ut satis pro dignitate celebrari nequeat. Neque enim hyperbolas sine delectu efflat Paulus: sed ubi de fide agitur, quia res est mundo superior, in admirationem coelestis potentiae nos attollit. 19. Secundum efficaciam, ete. Hoc aliqui referunt tantum ad verbum credendi, quod proxime praecessit: sed ego potius magnitudinem potentiae complector, ut nova sit amplificatio. Ac si diceret, in illa magnitudine potentiae apparuisse quanta sit efficacia potentiae roboris: vel si mavis, illam magnitudinem potentiae, specimen esse ac documentum efficaciae roboris. Supervacua videtur repetitio vocabuli Suvapiswc : sed priore loco restringitur ad speciem unam: secundo autem generaliter capitur. Videmus ut sibi nunquam satisfaciat Paulus in praedicanda nostra vocatione. Et sane mirifica Dei virtus hic se profert, quum a morte traducimur ad vitam: atque ex filiis gehennae, filii Dei et vitae aeternae haeredes efficimur. Stulti homines frigidam esse hyperbolen hoc loco putant: sed qui variis conscientiae certaminibus, quibuscum pii quo-