50:156 habebat. Communicatio spiritus sancti additur, quia nonnisi sola eius directione pervenimus m Christi omniumque eius bonorum possessionem. Videtur tamen simul ad donorum varietatem, cuius alibi meminit, alludere: quia Deus non singulis seorsum largitur spiritum, sed pro gratiae mensura cuique distribuit, ut ecclesiae membra vicissim inter se communicando unitatem foveant.