21:156 ipsius non Christi causam ageret, totum illud nefarium consilium omisit. Sed extremus hic annus initium nobis maioris luctus attulit, correpto quartana Calvino mense Octobri, quem morbum experti tandem sumus nimium vere dicere medicos senibus letalem *) esse. Etsi enim morbus ille Calvino octimestris tantum fuit, sic tamen corpusculum illud macilentum et laboribus ac viribus attritum confecit, ut nunquam postea penitus convaluerit. Interim ille, quantumvis monentibus medicis et obtestantibus nobis ut sese tandem aliquando respiceret, abstinere quidem necessario a concionibus et praelectionibus, interea vero literis undiquaque dictandis et variis scribendis dies ac noctes impendere, nec aliud habere frequentius in ore, quam sibi acerbam esse vitam ut ipse aiebat otiosam, quum nos interim valentes prae illo otiosi videri possemus. Cuius rei testes sunt Christianae Institutionis ultima editio tum latina tum gallica, et commentarii in Iesaiam ab eo non tam emendati (quales illos Galasius ex ore praelegentis exceptos ediderat); quam novi prorsus emissi. Insignis fuit annus consequens2) duorum potentissimorum regum pace arctissimaque contracta affinitate, [C 6] extremus idem fortasse Genevensi civitati futurus nisi pontificiorum consilia, qui Regis Henrici simplicitate abutebantur, divinitus fuissent impedita. Constat enim Henricum, severissimis positis edictis, adeoque in carcerem coniectis aliquot3) senatoribus (qui tantisper [fol. III. 5] dum concilium universale cogeretur, mitius in causa religionis agendum censebant), hoc unum inprimis sibi propositum habuisse, ut restituta suo Duci Sabaudia Genevam funditus everteret: Genevae contra laborante inprimis Calvino quantumvis valetudinario, atque tum gravissime afflictas ecclesias cunctosque fratres confirmante, tum etiam precibus assiduis opem a Domino flagitante. Ecce vero in medio illo eminus iuxta ac cominus vigente4) terrore Rex ipse in ipso celebrandarum nuptiarum apparatu, quibus pacem firmabat, ludicro hastarum concursu letale vulnus accepit, atque illud etiam eiusdem unius hominis manu, cui regiorum stipatorum tunc praefecto,5) senatores illos comprehendendos paulo ante Rex ipse mandarat: quam caedem postea Cardinalis Lotharingus xxi. Decemb, doctissimi Iurisconsulti ac integerrimi senatoris, sanctissimi denique Christi martyris, Annae Burgii morte iniquissima videri voluit expiasse. Geneva 1) mortiferum rece. 2) MDLIX. 3) add. Parisiensibus. 4) tum procul tum ex proximo Genevam urgente (rece.} 5) idque eiusdem illius hominis, comitis videlicet Mongomerii manu, cui regiis stipatoribus tunc praefecto (rece.}