20:156 convalescere, mihi persuaserant^ simul ac confirmatus esses, te ad nos venturum, sicut fueras pollicitus. Nunc quum instet hyems, si fidem praestare in animo est, tollenda est omnis cunctatio. Certe nisi equum brevi conscendas, nullus erit deliberandi finis. Quo autem consilio te accersam non potes, nisi in re praesenti, penitus cognoscere, sed quia tua et nostra plurimum interest ut te ad familiare colloquium hic sistas, non modo rogo sed obtestor ut celeriter accurras neque opportunitatem exspectes qualis tibi esset optanda. Quoniam id te facturum non dubito, cave ne opinionem meam frustreris, nec apud me labascat probitatis tuae fides.2) Quod iam ante testatus sum, iterum denuncio hic te aliquid reperturum cur nunquam poeniteat itineris suscepti. Vale, ornatissime vir et mihi plurimum colende frater. Dominus te spiritu suo semper gubernet, sustineat sua virtute, tueatur ac brevi ad nos incolumem adducat. Genevae 13 Septembris. Ioannes Calvinus tuus. Quum has literas ex lecto mihi D. Calvinus noster dictasset, nolui committere quin haec quoque adiicerem ut me tui memoriam conservare intelligeres. Salve igitur, mi frater, et vale, et nos brevi invise. Tuus Beza. 4035. CALVINUS ZIKOYIO. *) Breviter et non sine taedio respondet ad quaestionem de trinitate sibi propositam. (Ex autographo Ionvillaei in Cod. Goth. 404, fol. 13. Eiusdem manu scripta exstat in Aroh. Turic. Epp. Tom. 24 nunc Plut. VI. Vol. 166, fol. 55. . Habet et Turretini Oodex bis 108, fol. 136 et 159 et Bernensis vii. p. 121 et VI. 1123 denique Simlerus Vol. 108. . Edidit Bretschneider p. 59.) Magnifico et praestantissimo viroD.StanislaoBurgr.2) Cracoviensi, mihi plurimum observando. Magnifice Domine, quod brevius literis tuis respondeo non fit vel fastidio vel negligentia: sed quia toties rem unam repetere mihi supervacuus 2) Haec ad Viretum a Calvino scribi non potuerunt 4025.1) Zykowsky Simler, Gothanus in tergo Cikonski. Cf. N. 3984. 2) Burgravio.