10.1:156 de mediateur et advocatl) jntercedant pour nous en la nature qu'il a commune avec nous. Quant nous adressons nostre priere a Iesus Christ ou nous luy demandons qu'il nous conduise au Pere comme mediateur, et ainsi cela est comme une preparation pour venir au Pere: ou nous le requerons qu'il nous aide de sa propre vertu comme celuy auquel toute puissance est donnee, auquel habite toute plenitude de Divinite et mesme qui est nostre Dieu eternel lequel a este manifeste en chair. Et toutes les deux facons sont licites et sainctes. DE PECCATO ET REDEMPTIONE.2) Primus omnium hominum a Deo conditus est anima quidem immortali corpore vero mortali. Quem Deus ipse ornatum similitudine sui sicque purissimum omnis sceleris vesci iussit cunctis rebus sui amoenissimi horti, excepto duntaxat fructu arboris eius in quo vita omnis latebat: a qua quidem sic ipsum manus abstinere voluit, ut quo die primum fructum eius attigisset eodem moreretur. Attigit autem. Quam ob rem continuo mortuus est, Deoque similis esse desiit. Haec itaque prima mortis origo fuit. Quod verum esse probatur his verbis: Quoties comederitis morte moriemini. Quod autem deceptus comederit testatur locus proxime sequens et sapiens ille hebraeus his: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. 2, 24). Cui accedit aliquot locis Paulus. Est ergo pulsus in exsilium homo ille cum posteris omnibus ut ibi amisso copiae cornu miserrimus experiretur labores omnes omniaque mala, eoque modo sibi victum quaereret quum sudans tum frigora patiens, famelicus saepe, saepe sitiens, semper miser. Sed Deus tandem hunc adeo calamitosum hominem miseratus omnibusque modis infelicem, quam sententiam ipse quidem tulisset hanc ratam esse iussit, sed filium illum unicum ac proinde sibi dilectissimum dedit piaculum victimamque tanti sceleris. Qua quidem tam admirabili et inusitata misericordiae ratione suum ipsius erga nos amorem multo magis commendavit quam si sententiam suam rescidisset. Christus itaque filius Dei et adumbrante spiritu sancto conceptus et e virgine natus, postremo in 1) omis. 2) Bibi civica Bremensis Cod. MS. 8, fol 97 : quod volumen continet variorum epistolas ad Vadianum datas. Quam ibi invenimus unicam Nostri pagellam non ipsius manu scripta est, neque qua occasione, vel in quem finem, dicere ausimus. Superscripta alia manu haec sunt verba: Msr. considerez cecy (?) Ie vous diray puis apres que cest. Titulum supra positum nos adscribimus. Caeterum de av&svxla huius tractatiunculae tuam sententiam exspectare quam nostram proponere malumus.