52:155 155 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES I 156 proveniat- Alibi (Rom. 1, IB) dicit non fuisse sibi a Deo permissum : sed utrumque verum e8t. Quamvis enim suas partes agat Satan, Deus tamen supremum ius retinet, ut quoties visum est, invito ac reluctante Satana, viam nobis aperiat. Vere ergo dicit Paulus Deum non permittere: utcunque obstaculum sit a Satana. 19. Quae enim spes. Illum desiderii ardorem cuius meminit, inde confirmat, quia in ipsis felicitatem suam quodammodo repositam habeat. Perinde enim valet haec sententia ac si dixisset, nisi me ipsum obliviscar, necesse est ut vos expetam : v o s e n i m e s t i s g l o r i a nostra et gaudium. Porro quod spem et coronam gloriae suae eos appellat, non ita accipiendum quasi alibi quam in solo Deo glorietur: sed quia in omnibus Dei beneficiis gloriari in suo gradu licet, ita ut semper sit ipse scopus: quemadmodum fusius exposui in priorem ad Corinthios. Hinc vero colligendum est: Christi ministros, prout quisque eius regnum propagaverit, gloriae et triumphi in extremo die fore participes. Quare gaudere et gloriari non alibi iam nunc discant quam in prospero laborum suorum successu, dum sua opera Christi gloriam promoveri vident. Ita fiet ut quo decet amoris affectu in ecclesia affecti sint. Particula etiam denotat non solos esse Thessalonicenses in quibus triumphet Paulus, sed esse ex multorum numero. Causalis vero particula yap, quae paulo post sequitur, improprie loco affirmativae posita est, certe vos estis. CAPUT III. 1. Quare non amplius sufferentes, censuimus ut Athenis relinqueremur soli: 2. et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei, et cooperarium nostrum in evangelio Christi, ut confirmaret vos, et vobis animum adderet ex fide nostra, 3. ut nemo turbaretur in his afflictionibus: ipsi enim nostis quod in hoc sumus constituti. 4. Etenim quum essemus apud vos, praediximus vobis quod essemus afflictiones passuri, quemadmodum etiam accidit, et nostis. 5. Quamobrem et ego non amplius sustinens misi ut cognos~ cerem fidem vestram: ne forte tentasset vos is qui tentat, et exinanitus esset labor noster. 1. Quare non amplius. Hac narratione: quae sequitur, desiderii illius sui fidem facit. Nam si alibi retentus alium neminem suo loco misisset Thessalonicam, poterat videri non adeo ipsos curare: sed quum Timotheum in vicem suam subrogat, suspicionem illam avertit: praesertim quum sibi ipsos praefert. Porro se maiorem illorum quam sui rationem habuisse ostendit, quod maluerit relinqui solus quam ipsos destitui. Habent enim