30:155 155 HOMILIA LVIL 156 plantavit eradicabitur. Quae quidem fateor verba proprie de vita aeterna sunt intelligenda, nempe ab ecclesia reiiciendos quicunque non fuerint in ipso Domino radicati: sed quae tamen etiam licet de quibusvis temporariis beneficiis exponere: et specialiter ad Saulis regnum accommodare. Regnum enim Saulis quod ad tempus Deus ratum fecit importunis populi flagitationibus sollicitata, et quodammodo victus, non fuit tamen diuturnum, quod non esset legitimum, neque divinae voluntati consentaneum. Sed longe aliud futurum est istud Davidis regnum, quod non importunis populi vocibus, sua conditione non contenti, ut Saulis illud extortum, ac proinde non diuturnum: sed firmum et stabile ab ipso Domino constitutum, de quo deinceps hoc toto libro et sequentibus longior erit narratio. Quare hoc loco est observanda differentia inter regnum Davidis et Saulis: quod istud Davidis solo Dei decreto et voluntate sit erectum ? nullis autem populi vocibus importunis: sed Deo sponte et ultro Davidem vocante, et regem designante. Nam oportebat figurae convenire cum veritate et divina voluntate: et tanquam in speculo conspici conformitatem illam eorum quae de Davide dicta sunt cum iis quae in Domino nostro Iesu Christo, et in regno ipsius ad nostram salutem erecto, sunt impleta. Nam si homines Dei consilium praevertissent, et agnoscentes quantum Dei auxilio indigerent, eum precati essent, ut hac ratione ipsis succurreret, dicerentur fuisse nostrae salutis auctores, ac proinde non a mera et gratuita Dei bonitate tantum bonum promanare. Verum oportuit decretum Dei tandem suo tempore impleri : quemadmodum et Isaias de veritate figurae istius loquens ait: Deum undiquaque circumspexisse, et vidisse nullum esse virum, et obstupuisse nullum esse interventorem : itaque salutem attulisse ei brachium ipsius : et iustitiam ipsius, hanc fulcivisse ipsum. Quibus verbis demonstrat, ecclesiae salutem non esse quaesitam humana prudentia vel industria: neque posse homines Dei consilium praevenire, aut ipsis bene faciendi vel salutem conferendi occasionem dare: sed Deum se brachio suo armasse, et iustitia fulcivisse: id est, non extra se rationem salutis nostrae quaesivisse, neque opus habuisse aliunde auxilium mutuari. Haec itaque sunt nobis observanda in ista Samuelis profectione ad Davidem ungendum, sine ulla tamen hominum intercessione. Ac sane certum est, centies millies periturum fuisse mundum, potius quam malum quod irrepserat corrigeretur. Neque enim tum ullus apparebat gloriae et honoris Dei tam studiosus, et salutis ecclesiae quam Samuel. Sed an Samuel quaerebat aliquam rationem, qua Deus sublato pravo regno magis honoraretur? Quin contra potius Dei consilio resistere videtur.