21:155 155 THEODORI BEZAE 156 diu et quantum voluit. Tandem veluti victus (nec enim aliud habebat quam pertinaciam quod Calvino regereret), resipiscentiam incredibilem simulat, cuius etiam exemplum propria ipsius manu scriptum exstat. Quid plura? abnegatione per compita civitatis facta, dimittitur praestito iureiurando, sese portas urbis non excessurum: mox tamen violata fide ad Matthaeum Gribaldum in Sabaudiam profugit. Sequuti sunt aliquanto post Alciatus et Blandrata, Transsylvaniae et vicinarum regionum vastatores futuri. Gentilis autem iam tum imminente illi Dei iudicio apud Gribaldum manens (nam uterque illos alios et*) imperitos et indoctos homines contemnebat) ibique libellum adversus Athanasium et Calvinum cudens, indeque Lugdunum transiens, ubi excudendum illum (inscripta Gaiensi praefecto2) istorum scelerum prorsus inscio, praefatione) curavit, deinde Lugduni nescio quo modo a pontificiis captus, quum sese in Calvinum scribere dixisset, tanquam bene de ecclesia catholica meritus dimittitur. Inde in Moraviam ad Blandratam et Alciatum aliosque nihilo meliores discedit: ubi quum satis inter eos convenire non posset, quod a tritheismo ad Samosatenum plerique transivissent, veluti trahente illum ad poenam ipsius Christi manu in Sabaudiam ad suum Gribaldum redit. At illam pestem altera iam pestis sustulerat. Ereptus etiam nobis iam erat Calvinus. Tum ille sive penitus amens, sive quod mortuo Calvino neminem superesse confideret, a quo revinceretur, recta ad Gaiensem ipsum praefectum ipsi merito infestum venit : a quo mox agnitus et Bernam iusto Dei iudicio ex superiori illa fluctuatione ad dicendum causam missus, tum periuriorum tum improbitatis manifestae convictus, frustra tentatis omnibus quibus in rectam viam revocaretur, capite multatus dignas tandem tot sceleribus poenas persolvit. Hic igitur postea fait illius causae exitus. Et tamen ne nunc quidem desunt egregii scilicet christianismi assertores, tum ex catholicis, tum ex bonis illis ubiquitariis, qui Calvinum audeant tanquam earum blasphemiarum autorem, imo etiam ut qui atheismo sive Mahumetismo aditum aperuerit calumniari : quibus tamen altum stertentibus eas ipsas blasphemias primus Calvinus, ac paene unus nostro tempore tanto labore coarguit. Lutetiae vero3) Cardinalis4) ex cuius nutu Rex cuncta administrabat, criminis haereseos cognitionem a iudicibus ordinariis et laicis, quos vocant, ad triumviros Cardinales traducere conatus, repugnante divinitus potius quam humanitus Parisiensi parlamento, utpote quod suam 1) ut rece. 2) add. Bernensi. 3) add. ut ad historiam nostram revertar. 4) add. ille Lotharingus.