55:154 11. Fide et ipsa Sara. Ut sibi non minus quam viris mulieres hanc doctrinam communem esse intelligant, Sarae exemplum adducit: quam ideo prae aliis nominat, quod omnium fidelium sit mater. Sed mirum est commendari eius fidem quae incredulitatis palam arguitur: quia angeli vocem velut fabulosam rideat. Neque enim admirationis risus ille fuit: alioqui non tam severe reprehensa fuisset ab angelo. Fatendum est diffidentia mixtam fuisse eius fidem: sed quoniam monita diffidentiam suam corrigit, nihilominus agnoscitur a Deo et laudatur eius fides. Quod ergo initio reiicit quasi incredibile, simulatque audit ex ore Dei profectum, obedienter recipit. Atque hinc utilem doctrinam colligimus: quod etiam siqua in parte vacillet aut claudicet fides nostra, non desinit probari Deo, modo ne diffidentiae nostrae indulgeamus. Summa autem est, miraculum quod tunc edidit Deus quum Isaac genitus fuit, fructum fidei Abrahae et uxoris fuisse qua Dei virtutem apprehenderunt. Quia fidelem. Diligenter notandae sunt istae rationes, quae vim naturamque fidei exprimunt. Si quis tantum audiat Saram fide peperisse nondum quid hoc sibi velit assequetur: sed haec expositio quam apostolus attexuit, tollit omnem difficultatem. Hanc enim fuisse Sarae fidem praedicat, quod veracem iudicavit Deum, idque in suis promissionibus. Cuius sententiae duo sunt membra. Primum enim hinc docemur, nullam absque verbo Dei esse fidem: quia de eius veritate persuasi non erimus donec loquutus sit. Quod unum abunde valet ad refutandum sophistarum commentum de fide implicita: semper enim tenenda est mutua inter verbum Dei et fidem nostram relatio. Sed quia in Dei benevolentia praecipue (ut iam dictum est) fundatur fides, ideo non quodlibet verbum, quamvis profectum ex eius ore, sufficeret: sed requiritur promissio gratiae testis. Quamobrem dicitur Sara veracem iudicasse Deum qui promiserat. Haec inquam vera est fides, quae et Deum loquentem audit et promissione eius nititur. 12. Ex uno geniti sunt. Iudaeos etiam nunc admonet, fide esse factum ut sint Abrahae soboles. Erat enim iam quasi semimortuus Abraham: Sara uxor, quae in flore aetatis sterilis fuerat, iam senio effoeta. Citius ergo oleum ex lapide fluere debebat, quam ex illis prodire aliquis populus. Atqui innumera multitudo nascitur. Si nunc origine sua superbiunt Iudaei, causam attendant. Certe quidquid sunt, fidei Abrahae et Sarae tribuendum est. Unde sequitur, non aliter quam fide retinere ac tueri posse ipsos quem consequuti sunt statum. 13. Secundum fidem mortui sunt isti omnes non acceptis promissionibus: sed quum procul eas vidissent, et credidissent, et salutassent, et confessi essent