5:154 noxii dum torrereniur, tauri mugitum reddebant. Tandem universa Agrigentinorum multitudo in eum impetum fecit, quod nesciret modum poenis statuere. Hunc Seneca libro de Ira II. inter eos ponit qui animi causa feritatem exercent in eos a quibus iniuriam non acceperunt. Sed fallitur, quia aliter omnes scriptores prodiderunt, et ipse secum pugnat, ut indicat hic locus. Quid sit misericordia] Hic de extremo in excessum agitur, nempe de misericordia, quae licet in speciem conformis clementiae appareat, quia tamen animi perturbationem secum fert, perdit nomen virtutis, secundum Stoicos. Longe alia extrema ponit Aristoteles Ethicorum IV. sed ex opinione Peripateticorum, qui passiones in sapientem cadere volunt. Verum haec melius proximo capite. Bonum hominem vocant misericordem] Illud sane nobis persuasum esse debet, et virtutem esse misericordiam, nec bonum hominem esse posse, qui non sit misericors, quidquid in suis umbris disputent otiosi isti sapientes : qui an sapientes sint nescio, ut verbis Plinii utar: homines certe non sunt. Hominis est enim affici dolore, sentire, resistere tamen, et solatia admittere, non solatiis non egere. Non immerito igitur aram Misericordiae antiquitus consecrarant Athenienses. Cicero pro Ligario: Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec gratior nec admirabilior misericordia [pag. 149] est. Iuvenalis.Satyra XV.: Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur Quae lacrymas dedit: haec nostri pars optima sensus, ete. Unde et illacrymabilis, nomen est vitii apud autores. Horatius in Epodis: Non si trecenis, quotquot eunt dies, Amice, places illacrymabilem Plutona tauris. Vergilius Aeneidos IV.: Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? Num lacrymas victus dedit? aut miseratus amantem est? Pro misericordia contra Stoicos lege Augustinum libro IX. et libro XIV. de Civitate. In hoc leviore] Utpote in excessu, qui maiorem habet similitudinem virtutis, quam defectus. Deinde quia melius est nocentem relinqui impunitum, quam innocentem puniri. Sed par error] Paradoxum Stoicorum, Peccare, est transire lineas: quod quum semel feceris, culpa commissa est. Quam longe progrediare quum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet. CAPUT V. Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat: ita clementiam mansuetudinemque omnes boni