30:154 implere suum cornu oleo, et alium a se electum ungere in regem loco Saulis : ipsum vero excepisse, fore ut si ad Saulis aures istud pervenerit, interficiatur ab eo, Dominum vero respondisse ut sacrificii faciendi praetextu veniat in domum Isai ibique in regem eum quem designaverit ungat. Nulla sane hic simulatio, nullum mendacium fuit: licet Deus prophetam suum voluit sacrificii praetextu tutum esse. Factum itaque re ipsa sacrificium, cuius occasione tectus fuit propheta ne veniret in periculum, donec plenae revelationis tempus adesset. Deinceps vero Davidis unctio sigillatim declarabitur, et quomodo quum fratrum esset ultimus caput ipsorum factus sit, et abiectus ac vilis opilio, a pecudum stercore ad regiam dignitatem evectus: et ultimus in tota domo paterna, tamen omnibus proceribus regni et populi praelatus sit. Iam Samuelis missionem consideremus, cuius finis fuit, ut regnum illud a Deo iam olim patribus promissum erigeretur et stabiliretur. Etsi enim Deus in lege prohibuisset populum quum ingressus fuisset terram quam Iehova Deus suus dabat sibi, et possedisset eam, et habitaret, dicere: Constituam super me regem, ut omnes gentes quae in circuitibus meis : Deus tamen regnum illud tanquam summum bonum et singularem perfectionem populo suo, non tantum ad temporariam quietem et tranquillitatem, sed etiam aeternam salutem promiserat. Neque enim frustra Iacobus olim praedixerat, non auferendum sceptrum de Iuda, neque ducem de femore eius : donec veniret Siloh, id est, qui mittendus erat autor felicitatis et abundantiae omnium rerum. Quin etiam sub huius libri initium Hannae vaticinium audivimus, quae spiritu prophetico de filio praedixit, fore ut unctus esset ante Dominum filius suus. Et tamen ille non est in regiam dignitatem evectus: sed ad iam olim factas promissiones Anna respiciebat. Quin imo regnum istud comprehenditur iis quae Moses etiam olim de populo praedicavit: Vos eritis mihi regnum sacerdotale, id est populus Deo dicatus tanquam sacrum aliquod regnum. Samuel ergo iam mittitur a Domino regnum illud erecturus, cuius olim erat facta promissio per Iacobum, et quod iam diu exspectabatur. Porro futurus erat iste rex typus et imago venturi olim Domini nostri Iesu Christi. Populus itaque habebat quidem promissiones de rege: sed nimium praeceps in flagitando rege fuerat: ac proinde contumaciae reus coram Domino, quod non opportunum tempus exspectasset, sed importune regem sibi dari postulasset, Deique decretum praevertisset : qua festinatione et temeritate Dei vindictam in se provocaverat, nisi ex mera benevolentia ipsius misertus fuisset. Saulis itaque regnum non fuit ex Dei instituto : atque idcirco in illo oportuit impleri quod Dominus apud Matth. cap. 15 dicit : Omnis arbor quam Pater non