55:153 153 CAPUT XL 154 simul mittendus esset. Hoc rarum est fidei experimentum, relinquere quod sub manu est, et quae procul sunt et nobis incognita, quaeramus. Nam quum Deus illum migrare iubet, non designat locum in quo velit eum degere: sed suspensum perplexumque animi relinquit. Veni, inquit, in locum quem monstrabo tibi. Quorsum loci notationem differt, nisi ut magis ac magis exerceatur eius fides? Et poterat natalis soli amor non modo retardare Abrahae alacritatem, sed prorsus tenere ligatum eius animum, ne domo exiret Non vulgaris ergo fuit eius fides, quae ita omnibus abruptis impedimentis eum rapuit quo Dominus vocabat. 9. Fide peregrinatus est Hoc est secundum membrum: quod terram ingressus, vix tanquam alienigena et inquilinus excipitur. Ubi illa haereditas quam speraverat? Protinus certe in mentem illi venire potuit, se fuisse a Deo delusum: maior etiam illa frustrationis species quam apostolus omittit, quod paulo post eum inde fames expellit, quod secundo etiam cogitur lugere in terram Gerar. Sed apostolus satis habuit uno verbo commendare eius perseverantiam, quum dixit fuisse inquilinum terrae promissae: nam inquilini conditio promissioni erat contraria. Quod ergo fortiter hanc tentationem sustinuit Abraham, insignis virtus fuit: sed quae prodiit ex sola fide. Cum Isaac et Iacob. Non significat sub iisdem tabernaculis vel eodem tempore eos habitasse, sed comites Abrahae adiungit filium et nepotem, quia peregrinati fuerint in haereditate sibi promissa, neque tamen defecerint, utcunque in longum tempus ipsos Deus extraheret. Nam quo longior fuit mora, eo magis crevit tentatio: nisi opposito fidei clypeo omnes dubitationem insultus repulissent. 10. Exspectabant enim. Reddit causam cur fidei adscribat eorum tolerantiam: nempe quia in coelum respicerent. Hoc vero fuit videre quae non videatur. Quamquam enim hoc iam magnum erat, de terrae possessione fidem sibi a Deo datam fovere in animis, donec post aliquot saecula res ipsa exhiberetur: tamen quum ne illic quidem subsidunt, sed penetrant usque in coelum, in eo luculentius fidem suam demonstrant. Coelum vocat urbem fundatam, cuius status perpetuus est: quum in mundo nihil sit nisi fiuidum et caducum. Hoc autem absurdum videri posset, quod Deum facit coeli conditorem, quasi non terram quoque creaverit. Respondeo, quia in terrenis structuris ad materiem accedunt hominum manus, illis Dei opificium non inepte opponi. Quidquid autem ab hominibus construitur, autores suos ipsa instabilitate refert: sicuti coelestis vitae perpetuitas Dei conditoris naturae convenit. Eius porro exspectatione sublevari omne taedium docet apostolus, ne unquam Deum sequendo fatigemur.