51:153 153 CAPUT I. 154 tiam in salutem credentibus. Quamquam hic plus exprimit. Significat enim experimento hoc perceptum suisse ab Ephesiis, quia salutis facti fuerint compotes. Miseri igitur qui per multas ambages vagando se fatigant, sicuti mundus ex magna parte evangelio posthabito se erraticis commentis oblectat Quia diu discendo, nunquam ad scientiam veritatis pervenient, nec vitam reperient. Beati autem qui evangelium amplexi, in eo constanter manent: quum indubia sit veritas et vita. 13. In quo etiam postquam credidistis. Probatio illius certitudinis quam evangelio tribuerat. Quo enim magis idoneo sponsore confirmari potest quam spiritu sancto? Perinde ergo valet hoc ac si dixisset: Quod evangelium nuncupavi sermonem veritatis, id non probabo vobis hominum autoritate: quia autorem habetis ipsum Dei spiritum, qui eius fidem in cordibus vestris obsignat. Est autem elegans similitudo a sigillis sumpta, quibus inter homines tollitur ambiguitas. Sigillis enim anthentica redduntur tam diplomata quam testamenta. Sigillum quoque olim in literis praecipua nota erat, unde agnoscerentur. Denique sigillum est quod genuina et certa ab adulterinis et supposititiis discernit. Hoc officium spiritui sancto tribuit Paulus, non hic tantum, sed infra etiam quarto capite: sicuti et 2. Corin. cap. 1, 22. Neque enim ea nobis animi firmitudo constat, ut veritas Dei adversus omnes Satanae tentationes apud nos praevaleat, donec spiritus sanctus in ea nos confirmaverit. Vera igitur persuasio, quam de verbo Dei, de salute sua, de tota religione habent fideles: non est ex sensu carnis, non ex humanis aut philosophicis rationibus, sed ex spiritus obsignatione, qui illorum conscientias ita reddit certiores, ut dubitationem omnem eximat. Caducum enim ac instabile esset fidei fundamentum, si in humana sapientia locatum esset. Ergo sicuti praedicatio instrumentum est fidei, ita spiritus sanctus facit ut praedicatio sit efficax. Sed videtur hic spiritus obsignationem fidei subiicere: quod si verum est, fides illam praecedit. Respondeo, duplicem esse effectum spiritus in fide, sicuti fides duabus praecipue partibus continetur. Nam et mentes illuminat, et animos confirmat. Initium fidei est notitia: consummatio est fixa et stabilis persuasio quae contrariam dubitationem nullam admittat. Utrumque opus est spiritus, ut dixi. Proinde non mirum est si dicat Paulus non solum fide percepisse Ephesios evangelii veritatem, sed in ea fuisse sigillo spiritus sancti confirmatos. Hac ratione appellat spiritum promissionis, ab effectu scilicet. Facit enim ne frustra nobis offeratur salutis promissio. Nam sicut Deus verbo suo promittit se nobis fore in patrem: ita spiritu suo testimonium adoptionis suae nobis reddit. 14. Qui est arrhabo. Hoc quoque epitheto bis