44:153 153 (vel pagis) habitabitur Ierusalem prae multitudine hominis et pecoris (id est, hominum et pecorum) in medio eius. Nunc additur alia visio in eundem finem, non quod difficilis iam esset superior, sed quia confirmatione opus fuit in rebus adeo turbatis, etsi enim reditus populi non vulgare specimen erat bonitatis et gratiae Dei : quia tamen non florebat Ierosolyma ut olim, templum erat simile tugurio, nulla tunc erat species regni, nullus decor, difficile creditu erat quod ante vidimus. Haec ratio est cur Deus pluribus signis confirmet rem unam: quia scimus quam difficilis sit nobis lucta in ista carnis infirmitate, quum nos urgent graves et durae tentationes. Dicit ergo Zacharias se vidisse in manu viri funicvHum mensurae. Virum nunc vocat qui sub forma viri apparuit, et hoc etiam satis receptum est ac tritum communi usu, ut angeli vocentur homines. Etsi enim ad tempus duntaxat praediti fuerunt forma humana, quia tamen voluit illos Dominus in hac specie conspici, haec ratio est cur viri nominentur improprie. Si quaeramus an vere induerint humanam naturam angeli, responsio in promptu est, nunquam fuisse vere homines, proprie loquendo: sed scimus ut Deus nobiscum balbutiat: et eadem est ratio in sermone, quae in re ipsa. Unde factum est ut angeli apparuerint sub humana forma? nempe ut familiarior esset accessus ad homines: ideo etiam nominat Deus eosdem viros, quemadmodum hoc loco. Dicit ergo Zacharias sibi angelum apparuisse sub forma hominis, cum funiculo mensurae. Postea addit se rogasse quonam iret: adiungit responsum, Ad metiendum Ierusalem, ut videat quanta sit latitudo et qmnta longitudo. Finis autem vaticinii est, Ecce habitabitur Ierusalem per omnes villas j quia non posset capere circuitus murorum tantam hominum copiam. Deus ergo sic augebit populum suum, ut non possit comprehendi muris: sed erunt spatiosi ecclesiae fines. Habitabitur ergo Ierusalem per omnes villas, id est, per totam regionem. Haec est summa. Yidemus nunc consilium spiritus sancti: quia tantum exigua portio ab exsilio redierat, poterant fideles frigere quum scilicet longissime abessent ab illa tam splendida ecclesiae restitutione, quae toties praedicta fuerat, vel promissa. Oportuit igitur altius ipsos erigi, ut patienter exspectarent dum paulatim et per certos gradus perficeret Deus quod testatus fuerat. Ergo ne restringerent Dei gratiam ad tempus exiguum, vel ad paucos dies, ideo propheta hic dicit coram Deo aliam esse mensuram Ierosolymae, et aliam in oculis hominum. Quod ad funiculum mensurae spectat, hoc dicitur ex more antiquo. Scimus enim tunc non usos fuisse vel decempeda vel aliis mensuris, sed funiculo. Iam quum dicit propheta se sustulisse oculos et vidisse CAPUT H. 154