21:153 153 VITA CALVINI. 154 quamvis aliquot etiam primae nobilitatis mulieres in iis cernerentur. Accendebant Regis iram non modo qui illum circumstabant, verum etiam ipsa temporum occasio. Haec enim tum inciderunt, quum insignis illa clades ad Sanquintinum esset accepta: et nocte convenerant pii, quod illis interdiu nullo modo licebat. Itaque vetustae illae et rancidae calumniae in Christianos olim excogitatae tunc quoque autore quodam *) Demochare Sorbonico doctore, repositae sunt, quasi videlicet omnium malorum causa unis vere christianis2) esset tribuenda. Subornati etiam qui Xvxvofioixeiav confirmarent, quibus creduli plerique assentiebantur. Producti sunt igitur ad flammas ad septem, ter repetito exemplo: in quorum primo accensita est 3) nobilis quaedam mulier, cuius demum ut et sex aliorum atque in his novissimorum duorum4) adolescentum constantia plane fuit admirabilis. Verum partim detecta quidem, sed minime tamen coercita Sorbonicorum calumnia, matre nempe captivas secum filias, quae constupratae dicebantur, ad inspectionem iudicibus offerente, et optimo quodam doctissimoque viro, pastorem aliquot ante mensibus ibi agente, egregio libello cuncta illa mendacia facile revincente, partim intervenientium Germanorum Principum legatione, quam summa celeritate Calvinus procuravit, tempestas illa nonnihil conquievit. Annus hunc consequutus5) reipublicae Genevensi felix illuxit perpetua inter Bernenses et Genevenses inita confoederatione, contra exsulum illorum6) exspectationem.7) Sed hanc felicitatem multa quoque adversa aliunde comitata sunt8) praeter etiam exsulum irritos ultimos conatus, de quibus plura dicere non constitui. Nam foris quidem recrudescebat in Gallia persequutio, domi vero ex Serveti cineribus, autore quodam Valentino Gentili Cosentino, teterrima Tritheitarum haeresis pullulabat. Itaque ut illis malis occurreretur missi sunt ad Germaniae Principes cum Calvini literis, qui tot ecclesiarum calamitatibus expositis intercessionem eorum postularent, dum assiduis literis interea laborantes Calvinus confirmabat. Cum Gentili vero quid actum sit, quis denique fuerit istius monstri exitus paucis commemorabo. Exstat enim tota haec 1) add. quodam homine nec bono nec erudito. 2) nostris unis rece. 3) singulare praebuit christianae fortitudinis exemplum rece. 4) add. penitus. 5) MDLVIII. 6) add. perditissimam. 7) add. qui detecta coniuratione ex urbe elapsi nihil non erant experti ut has inter se civitates committerent. 8) Sed hanc tranquillitatem multa vicissim adversa conturbarunt (rece.)