20:153 153 1563 SEPTEMB. 154 diarum indignissimus abiectissimusque cathechistarum nec non postremae sortis viduus et haud temere publicus pie D. D. Archicalefactor sum (tractant, quod dicitur vulgo, fabrilia fabri) ac placuit hocce levidense* quidem munusculum continens valde simplex Carbonarii symbolum sed minime leniter aut simpliciter nos de rebus omnibus maximis pertinentibus ad salutem animae nostrae commonefaciens T : R : transmittere,*) nihil addubitans quin id quidquid est in optimam sis rapturus partem. Simplex profecto veritas nunc diaboli fraude et humana sophistica sapientia fere omnino e medio tollitur pessundaturque. Numquid enim tot fere sunt evangelia, quot fanaticorum paradoxa? parum considerantur vota et gemitus Principis tam pastorum quam Regum terrae cuncta verbo potentiae moderantis qui in agone suo intentissime orat aeternum patrem ut Sint unum, doceant unum fateantur et unum. Heshusium a Rege Maximiliano in aulam suam vocatum, D. Eberi libellum cum praefatione tua2) denuo impressum esse, commendari et magnifieri, vir bonus ex illustri scola Electoris Augusti ad me scripsit: quam possum humiliter rogo, si ita est, ut mecum communicare velis, hac siquidem beneficentia me tibi totum devincies, vir optime. Illyricus reversus ex Venetiis 3) scripsit contra recentes pildsturmer undprotbrecher #u Haidlberg.4) Oompater meus D. Primus Truber5) in Labaco citra consensum Caesaris, Episcopi ibidem residentis et Capitanei Cariolanorum sonat purum Christi dogma latine, almanice ac slavonice omnium confidentissime. Gloria sit Christo: fidei concordia nobis: Errores noscant pectora dura suos. Noribergae 12. Septembr. Anno Gratiae 63¡Æ. Tuae ac aeternae pietatis studiosus Gregorius Forwerck Aegidianus Catechista. 4022.1) Haec omnia cimmeriis tenebris obvoluta. 2) Quid hoc est? 3) Aestate a. 1563 Venetiis fuit et in patria. (Preger, Fiac. II. 230. Eri 1861.) 4) Fortasse alludit ad libellum: Widerlegung eines kleinen deutschen calyinischen Catechismi so in disem 1563 Jahr sampt etlichen andern irrigen Tractetlin ausgangen (ib. p. 258). Alium Pregerus de quo h. I. cogitare possis non re" censet. 5) Cf. Sillem, Pr. Truber der Beformator Krains. Eri 1861. p. 84. Labacum est Laibach. Forwericius eum saepius Norimbergae videre poterat. Per annos 1561.1564 plures (24) libros slavicos (tam glagdliticis quam cyrillicis typis exscriptos) edidit Truberus, ex parte sumptu L. JB. ab Ungnad et ducis Christophori qui ipsum ministrum fecit Uracensium.