55:152 mum est quod observandum admonet apostolus in persona Noe. Moses refert illum fuisse iustum. Causam ac radicem huius iustitiae fidem fuisse quia ille historice non refert, ex re ipsa apostolus testatur. Quod non ideo tantum verum est quia nemo unquam se Deo in obsequium sincere addit, nisi qui paternae eius benevolentiae promissionibus fretus acceptam illi suam vitam fore confidit: sed quia nullius quamlibet sancti hominis vita, quum ad Dei regulam exigitur, placere sine venia potest. Ergo necesse est ut in fidem iustitia recumbat. 8. Fide Abraham, quum vocatus esset, obedivit ut exiret in locum quem accepturus erat in haereditatem: et exivit nesciens quo veniret. 9. Fide peregrinatus est in terra promissa quasi aliena: in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob cohaeredibus eiusdem promissionis. 10. Exspectabat enim civitatem habentem fundamenta, cuius architectus et opifex est Deus. l l . Fide et ipsa Sara facultatem ad conceptionem seminis accepit, et praeter tempus aetatis peperit: quia fidelem existimavit eum qui promiserat. 12. Propterea etiam ex uno geniti sunt, et quidem emortuo, multitudine tanquam astra coeli, et quasi arena quae est iuxta marginem maris innumerabUis. 8. Fide Abraham. Iam ad ipsum Abraham descendit, qui praecipuus est in terris ecclesiae Dei pater: et cuius nomine gloriabantur Iudaei, quasi hoc solo titulo exempti essent a communi hominum ordine, quia erant sancta Abrahae progenies. Quid autem potissimum habere debeant admonet, ut reputentur inter Abrahae filios: atque ita eos ad fidem revocat, quia nihil habuerit eximium ipse Abraham quod non ex fide processerit. Principio docet, fidem fuisse causam cur statim paruerit Deo quum iussus esset ex patria migrare: deinde eadem fide suisse factum ut constanter in vocatione sua ad finem usque pergeret. His duobus testimoniis luculente comprobata fuit Abrahae fides, obsequendi promptitudine et pergendi constantia. Quum vocatus esset. Vetus interpres et Erasmus ad nomen referunt: quod nimis dilutum est et frigidum. Ego potius de oraculo interpretor quo evocatus fuit extra patriam. Ita enim sibi voluntarium exilium sponte indixit, ut tamen nihil fecerit nisi Dei mandato. Et certe hoc unum est ex fidei principiis, ne pedem moveamus nisi viam nobis praemonstret Dei verbum, ac instar lucernae nobis praeluceat, quemadmodum inquit David (Psal. 119, 105). Quare hoc observare discamus tota vita, ne quid aggrediamur nisi vocante Deo. Ut exiret in locum. Ad mandatum accessit promissio, quod terram illi daturus esset Deus in haereditatem. Hanc promissionem extemplo amplectitur, nec aliter festinat quam si in possessionem