21:152 legatis Bernam profectus veritatis causam coram Bernensibus ipsis ageret. Acta igitur illic causa est, et Sebastianus quidam infamia et exsilio multatus, Bolsecus excedere finibus tum quidem iussus : neque tamen tum quidquam illis de re ipsa definire visum est, ita Domino ecclesiae suae consulente. Visus enim fuisset Calvinus autoritate vel gratia obtinuisse, quod ultro postea contigit. Nam et illae omnes calumniae non ita multo post in fumos abierunt, et Andreas Zebedaeus, accusator acerrimus, Calvino iam mortuo, quum et ipse iam esset moriturus Neviduni oppido quatuor milliaribus Geneva distante, accitis praecipuis civibus, ultro agnita quam oppugnarat veritate et acta illa sua detestans, schedas omnes suas spectante se concremari iussit, iudicio certe meliore quam si haec fuissent mille senatusconsultis imperata. Anno deinceps altero 1) Calvinum imprudentem tertiana in concione invasit, ac tandem invitum ex suggesto coegit descendere, multis inde falsis sequutis rumoribus iisque usque adeo pontificiis gratis, ut de Calvini morte solenni supplicatione Novioduni, Calvini patria, canonici suis idolis gratias egerint. Sed vicerunt bonorum preces, tantumque abfuit ut Calvinus ex eo morbo interiret ut contra veluti novis auctus viribus longum iter praeter morem Francofurtum usque videlicet ingrederetur, quo fuerat pacandis ecclesiae Gallicae, quae iam tum illic erat, dissidiis evocatus. Hinc demum ille rediens licet afflicta nonnihil valetudine, nihil tamen de quotidianis laboribus remisit, editis anno consequente2) in omnes [fol. III. 4] Psalmos commentariis longe doctissimis, quibus praefationem vere pretiosam adiunxit. Annum autem istum alioqui ob tumultus a ministris illis factiosis nonnullis excitatos valde turbulentum et tritici caritate infamem consumpsit partim tuendae advertus Ioachimum Westphalum veritati, quumque Westphalo postremum respondisset, nec ille tamen garriendi finem faceret, has partes in me recepi, eo per Dei gratiam cuius minime poenitere me possit eventu. Tunc quoque tum ab illo, tum etiam a me refutatae sunt Castellionis adversus aeternam Dei praedestinationem calumniae, quas ille suppresso nomine spargendas curarat. Graviter autem illum inprimis excruciavit saevissima praesertim Lutetiae orta piorum persequutio, intercepto illorum coetu in vico Iacobaeo, quo ad celebrandam coenam Domini convenerant. Ex eorum numero caeteris per noctis tenebras elapsis capti sunt circiter octoginta, multisque cum opprobriis ac conviciis prima luce in carceres pertracti, 1) MDLVI. 2) MDLVII.