20:152 S. Nudius tertius, clarissime vir, literas tuas accepi^ in quibus erant inclusae, quas ex Polonia acceptas misisti. Heri fasciculum illum tuli ad D. Calvinum: perlegit ipse, quas D. Stanislaus scripsit, a quo etiam nuper [literas'] acceperat. *) Alia duo scripta cursim vidit, nec perlegit. Sub finem alterius scripti Gregorii Pauli minas risit. Aderat D. Beza. Denique vanis istorum imaginationibus et ineptiis se breviter iam respondisse dixit. Tunc aliud non addidit. Hodie quum Linettus2) noster Lugduno reversus esset, illi D. Stanislao respondit paucis ad ea quae petit, eumque ad suam Admonitionem et Epistolam remittit, nisi copiosiorem huius rei tractationem petere malit ex aliis eius libris. Tandem scribit, fore ut aliquid Gregorius iste extorqueat. Haec summa est literarum, ac paucis quaestionem de Invocatione solvit. Exemplar, quod perbreve est, mittetur tibi, si ita videatur. Caeterum spero aliquid contra Stancarum aliquando scripturum. Iam literas illas Polonicas remitto. Lubenter quidem, si quid amplius dictare vel dicere libuisset de alia controversia, excepissem ac tibi misissem: sed hominis brevitatem nosti. Si qua in re alia meam operam tibi fore usui putes, ex animo obsequar. Tuo nomine D. Calvinum, D. Bezam, Budaeum et alios salutavi, qui te omnes reverenter salutant. Tuos omnes salvos esse cupio. Dominus te diu servet incolumem, spiritu suo regat laboribusque tuis benedicat. Genevae 12. Septembris 1563. Carolus Ionvillaeus tui observantissimus. 4022. FORWERCKIUS CALVINO. Quid proprie sibi velit tu videas. Certe latinitas non magis Ciceronem suum sapit quam ipsum boni viri nomen Quiritem. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 49 ) Illustrissimae pietatis primario antistiti apud Genevos religiosissimo D. Ioanni Calvino. Benefactori suo reverenter observando. S. Etsi, vir religiosissime, non nesciam T. IL longe praestantius donum decere, tamen, quia Ab- 4021.1) N. 3984. 2) Linerus?