51:151 151 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 152 Deo nihilo plus scire permittat quam hominibus? Ne quis autem quaerat cur nunc potius quam alio quovis tempore: hanc curiositatem antevertit, praestitutum a Deo t e m p u s vocans p l e n i t u d i n i s , hoc est maturum et opportunum. Quemadmodum ad Galatas capite 4, 4. Coerceat igitur se humana audacia, et in aestimandis rerum vicibus Dei providentiae se subiiciat. Eodem spectat verbum dispensationis. Nam ex Dei iudicio pendet legitima rerum omnium administratio. 10. Ut recolligeret. Vetus interpres habet instaurare. Erasmus addidit summatim. Ego verbi graeci avaxscpaXat&aaaom propriam significationem retinere malui, quia contextui melius congruebat. Voluit enim, meo iudicio, docere Paulus, omnia extra Christum dissipata per ipsum in ordinem redacta esse. Et sane extra Christum quid in mundo cernere licet, praeter meras ruinas? Nam quum alienati a Deo simus per peccatum, qui fieri potest ut non simus miserum in modum palati ac disiecti? Hic enim rectus est status creaturarum ut Deo adhaereant. Talem avaxecpaXaieoaiv, quae nos in ordinem rite compositum restitueret, apostolus in Christo dicit fuisse factum. Siquidem in eius corpus coalescendo et Deo unimur, et inter nos mutuo sumus coniuncti. Denique sine Christo totus mundus est quasi deforme chaos et horrenda confusio. Solus ipse nos colligit in veram unitatem. Sed cur coelestes creaturas ponit in hoc numero? neque enim unquam angeli fuerunt a Deo separati: proinde nec dispersi. Alii sic exponunt, angelos ideo dici collectos, quia illis coadunati fuerint homines, ut pariter utrique Deo coniuncti in hac beata unitate communem beatitudinem obtineant. Quemadmodum totum aedificium instauratum dicere solemus, quod multis partibus vel ruinosum vel collapsum erat, etiamsi aliquae partes integrae starent. Hoc quidem verum est. Nihil tamen impedit quominus angelos quoque dicamus recollectos fuisse, non ex dissipatione, sed primum ut perfecte et solide adhaereant Deo: deinde ut perpetuum statum retineant. Quae enim proportio creaturae ad Creatorem, nisi intercedeat mediator? Quatenus vero sunt creaturae, nisi Christi beneficio eximerentur, mutationi essent obnoxii et defectioni: ac propterea nec aeternum beati. Quis ergo neget tam angelos quam homines in firmum ordinem Christi gratia fuisse redactos? Homines enim perditi erant, angeli vero non erant extra periculum. Utrosque igitur Christus in corpus suum coadunando Deo patri coniunxit, ut vera harmonia in coelo et in terra constaret. 11. Fer quem etiam. Nunc distributione uti incipit. Hactenus de omnibus electis loquutus est in g;enere : nunc de se et Iudaeis loquitur, vel si mavis, de omnibus qui erant veluti christianismi